‹ Essai sur Mélusine, roman du XIVe siècleChapitre 107 sur 130 · LXVI. De monte Cataloniue · texte numérisé non relu

LXVI. De monte Cataloniue

Est in Catalonia, episcopatu Gerundensi, mons excelsus valde, cui nomen Cannarum (Cannagum) accolae indiderunt, Hujus ambitus arduus et pro magna parte

inaccessibilis ad ascensum, in cujus summitate lacus est, aquam continens subnigram et in fundo imperscrutabilem. Ilic mansio fertur ess+ daemonum ad modum palatii dilatata, et janua clausa. Facies tamen ipsius mansionis, sicut ipsorum daemonum, vulgaribus et incognita ac invisibilis. In lacum si quis aliquam lapideam aut aliam solidam projecerit materiam, statim, tanquam offensis daemonibus, tempestas erumpit. Est in quadam apicis particula nix perpetua, glacies continua; crystalli illic copia et nulla unquam solis praesentia. Ad cujus montis radicem fluvius est, aureas habens arenas, unde ex ejus arenis auruim, quod vulgus palleol, nominat, elicitur.

Page 1