FONTIS EBRALDENSIS FECERANT GUIDO DE DAMPETRA , MA
THILDIS UXOR EJUS, ET ALA QUONDAM DUCISSA BORBONEN
sis. 1219. (1)
Ego Archembaldus dominus Borbonensis notum facio.... quod dominus ac genitor meus bone memorie Gu'.do de Dampetra , et Mathildis uxor ejus, mater mea, dederi.nt ccclesie Fontis Ebialdensis donum quod Ala quondam du* cissa Borbon. ibi fecit quando religionis habitum accepit, scilicet XXV libras in aperatoriis silvium (sic) — Confirmo etiam elemosinam quam dictus genitor meus fecit dicte ecclesie , pro anniversario suo , de XX libris quas habebatin XXXIV libras in portis Trecensibus. Confirmo quoque elemosinam quam Guillelmus de Dampetra , fi ater meus , fecit pro anniversaûo suo de XIV in dictis XXXIV libris sigillo meo confirmavi. Actum apud Ghanlellam a. dni MGCXIX0, mense Junio.
(1) Bibliothèque impériale Copie du carlulaire de Fonlevraud . fonds latin n° 5480(1 ) ohm Gaignières 208C1), fol. 447 , V°.
ÏESTAMENTUM ARCHEMBALD1 ( VII ) DOMÏM BORBOIS'ENSIS (ANNO 1248, ME N SE AUGUSTO.) (1)
In nomine patris et filii et spiritus sancti. Ego Archenbaudus, dominus Borbonenis , in bona et sana memoria , varios eventus hujus scculi considerans , legatum meum , seu ultimam voluntatem meam , instituo in hune modum. In primis , instituo heredes meos Mahaut et Agnetem , filias meas , nisi plures filias habere me contigerit. Si vero plures habere me contingat, succédant michi in hereditate, et divi • dant inter se totam terram meam , secundum quod debuerint , ad usus et consuetudines terræ , nisi ego aliud disposuero. Quod si filium habere me contigerit , ipsum heredem constituo , eo ipso, et item volo quod dicte filie mee sint contempte matrimonio sibi assignato. Precipio etiam, ut legatum avi mei, G. de Dampna Petra , quod est , seu debet esse, apud Pontiniacum , commandatum per manus avunculorum meorum , domini \V[illelmi] et domini D[rogonis] de Merleto , prout in dicto legato continetur, plenarie et intégré observelur. De legato vero patris mei , volo et precipio similiter illic idem , videlicet quod exequt:oni tradatur plenarie , quod non est exequtum, vel factum , per manus elemosinariorum suorum , vel per manum meam. Item precipio , quod omnia forefacta domini A. Montis Lucii, patris matris mee , emendentur per integrum , quicquid juste probari seu sciri poterit seu inquiri. Item pro matre mea ita
(I) Expédition originale du XIIIe siècle Jadis close et scellée de deux sceaux Elle porte diverses cotes dont la plus ancienne paraît du XIIIe siècle. C’est probablement l’expédition envoyée à Souvigni ; ar les exécuteurs d’Archembaud VII. ( Aux archives de l’Ailier , fonds de Souvigni , n° 3. )
precipio : lego pro remedio anime sue abbatie de Busseria X libras reddituales , pro anniversario suo el meo et antecessorum nostrorum facicndo ; conventui monaehorum silviniacensium LX solidos reddituales pro anniversario suo et meo et antecessorum nostrorum faciendo ; conventui sancti Gilabe: ti LX solidos reddituales pro anniversario suo et meo et nostrorum antecessorum faciendo; abbatie Belle aque LX solidos reddituales pro anniversalio suo et meo et nostiorum antecessorum faciendo; abbatie YII Fonlium XL solidos reddituales pro anniversario suo et meo et nostrorum antecessorum faciendo. Item precipio quod forefacta, seu injurie omnes dicti domini G avi mei , et dicti A. patris mei , plenarie et intégré emendentur , sive sint in mobili sive in fundo terre , vel quocumque alio modo ab eis injuriatum alicui fuerit, quando juste probarivel sciri poterit, vel inquiri , quoquo modo ad manum meam venerint , yel immédiate , vel post per manus servientium meorum. Item precipio quod gagerie avi mei et patris mei , et ille eliam quas ego habui, tempore meo, ex quibus capitale habitum fuerit, reddantur, sive habuerim, vel non habucrim capitale. Yolo eliam quod pro deo erogetur quicquid habui ex judeis secundum quod in sciptis meis invenietis. Item nolo quod aliqua prescriptio sive portitura possitvalere avo meo , vel patri meo, vel etiam mihi , si aliquando portavimus vel habuimus injuste ab aliquo fumdum (sic) terre, quin restituatur, quando juste probari vel sciri poterit vel inquiri. Item precipio quod infra annum post decessum rntum, LX libras, quas pater meus legavir abbatie Belle aque, in qua ipse jacet , dicte abbatie assideantur, in castellania Montis Lucii , et, infra dictum tempus , alie LX libre , quas dictus pater meus legavit pro anniversatiis suis , assideantur in pedagio et leida Molinorum , reddende in festo omnium sanctorum , vel in octabis. Item XX libre reddituales assideantur conventui domus de Pouraler, ita quod in necessitate et utilitate con*
venlus expendantur , in castcllania Cantelle in competentiori loco sibi. Item usagia nemorum que avus meus, vel pater meus, vel ego injuste habuimus , restituantur, quando juste probari vel sciri poterit vel inquiri , ita quod prescriptio vel portitura aliqua non possit valere nobis sicut supra dictum est. Item capellanie castri mei de Aynaio volo quod assideantur XV libre reddituales , et capellanie de Brueria alie XV libre reddituales in castcllania de Aynaio. Similiter capellaniis meis deHyricione, de Monte Lucii, de Neris, de Monte acuto , de Canlella , de Biliaco , de Molims , de Bella Pertica , de Limesia, de Gannaco , de Murato, de Silviniaco , de Rupe Forti , cuilibet assideantur XV libre reddituales, in castellania in qua quelibet est sita, pro anniversario meo et antecessorum meorum faciendo , ita quod exequtores mei teneantur pelere et habere litteras ab archi episcopo et episcopis , ut vicarii dictarum capellaniarum teneantur cantare ter in ebdomada de mortuis pro meetantecessoribus meis. Capelle vero mee de Borbonio volo quod assideantur XII libre reddituales in eadem castellania , si monachi de Silviniaco volucrint sustinere quod secularis capellanus dicte capelle deserviat. Quod si dicti monachi sustinere noluerint, remaneat sicut est. Volo autem et precipio et inviolabililer str.tuo quod ista assignatio reddituum facta capellis meis ab aliquo vel ab aliquibus non possit permu tari , vel cambiari , nec in canoniam , nec in alium aliquem modum , sed sic sint vicarie et permaneant , sicut ego cum deliberatione precepi, volui etlegavi. Item lego canonicis de Vernolio X libras reddituales pro anniversario meo et antecessorum meorum faciendo ; canonicis de Hyricione G solidos reddituales pro anniversario meo et antecessorum meorum faciendo. Item precipio quod heredes mei non succédant in hereditatem meam, donec omnia que ego ordinavi et legavi expediantur plenarie per exequtores meos. item ego quitlo in perpeluum manum morluam hominum meorum. Item Borbonio lego et do in feodum ligium domum
meam de Tizon, cumsuis pertinents, sibi et heredibussuis quos habuerit de propria uxore ; magistro Henrico domum meam de Pogni, cum XL libris redditualibus ad propinquius sitis de dicta domo. Hujus testamenti mei seu ultime voluntatis mee exequtores constituo karissimum cognatum meum •dominum G. Autissiodorensem episcopum, dominum G. de Dampnapetra avunculum meum , et dominum Beraudum de Mercolio sororium meum , et fratrem Diodonem de ordine fratrum minorum, ministrum Burgundie, ita quod très possint quartum eligere , duo aliosduos , unus solus alios très, si contingeret eos mori. Ego vero, ad majorem certitudinem et firmitatem omnium predictorum, ultimam voluntatem meam sigillo proprio roboravi , et sigillis karissimorum cognatorum meorum G. comitis Forensis , et domini H. de Soliaco , dignum duxi roborandum. Àctum anno domini MGGXLYIII0 , mense Augusto.