‹ Étude sur la Vie et le Règne de Louis VIII (1187-1226)Chapitre 502 sur 550 · JUGEMENT DE LA COUR DE LOUIS EN ARTOIS · texte numérisé non relu

JUGEMENT DE LA COUR DE LOUIS EN ARTOIS

(1219, du 7 avr. au 31 oct.).

In nomine sancte et individue Trinitatis, amen. Ludovicus, domini regis Francie primogenitus. Noverint universi presentes pariter et futuri quod judicatum fuit ab hominibus nostris in curia nostra apud Bapalmas, ubi Balduinus de Barastre miles et Malthildis uxor ejus vendiderunt Neveloni Marescallo baillivo nostro et Aelidi uxori sue omnia que habebant apud Vaus integre in omnibus profectibus que tenebant de nobis, quod dicti Nevelo et Afelis] uxor ejus bene et legitime omnia predicta emerant et quod memorati Balduinus et Mfal- {hildis} uxor ejus omnia illa bene et legitime vendiderant. Et ideo fuit judicatum quia omnia predicta vendebant causa vitande paupertatis. Nos autem hec omnia pretaxata concedimus eisdem Neveloni et Aelidi uwxori sue et eorumdem heredibus libere in ligium feodum perpetuo possidenda; et preterea eisdem damus et concedimus omnia que habemus in predicta villa de Vaus et maxime ea que habemus in hospitibus Sancti Gaugerici in eadem villa, salvis nobis in omnibus supradictis multro, raptu et incendio que nobis retinemus. Quod ut perpetuum robur obtineat, presentem paginam sigilli nostri auctoritate el nostri nominis karactere inferius annotato precepimus confirmari. Actum anno Domini Mo CCe nonodecimo, regni vero karissimi domini et genitoris nostri anno quadragesimo, astantibus in palatio ejusdem domini ac genitoris nostri quorum nomina supposita sunt et signa: dapifero nullo; signum Guidonis buticularii; signum Bartholomei camerarii; signum Mathei constabularii. Data vacante cancellaria per manum Vincentii capellani nostri.

Arch. départ. du Pas-de-Calais, liasse A5, pièce 2, Original,

Page 1