‹ Étude sur la Vie et le Règne de Louis VIII (1187-1226)Chapitre 513 sur 550 · PIÈCES JUSTIFICATIVES. XIII · texte numérisé non relu

PIÈCES JUSTIFICATIVES. XIII

nostram usque ad quinquiennium, sicut alii burgenses et mercatores nostri. Quod si contingeret eos vel aliquem eorum aliquid forisfacere alicui, debitam justiciam possemus exercere super malefactorem, sicut super alios burgenses et mercatores nostros ; prepositus vero noster Parisiensis non capiet eos nec mittet in prisonam quamdiu parati sint competentem dare securitatem de stando juri; nec equos eorum cCapiet nisi pro speciali negocio domini regis. Vadia vero que dictis civibus invadiabuntur vel jam sunt invadiata, poterunt ipsi cives vendere si voluerint, sine occasione, post annum elapsum a tempore invadiationis, dum tamen per prepositum nostrum requisierint debitores suos laicos de vadiis suis redimendis, et constiterit de anno elapso post invadiationem factam. Actum Vicenis, anno Domini MoCCXX Ve, mense augusto.

Catal. des actes de Louis VIIT, n° 273.

Page 1