Prologue du manuscrit de Cambridge (fo 156 ro-157 v
Inter summas philosophie species ars boni et equi tum propter dignitatem suam tum propter omnium communem utilitatem eleganter dicitur connumerari. Dignitas autem ejus perpenditur ex ipsius origine, ex officio, ex effectu. Ex origine? manavit enim ex fonte justitie, quo inebriati, docemus que debeamus complere precepta, que declinare prohibita, que possimus sectari permissa, ne omittendo quod jubemur, aut faciendo quod vetamur jura et leges offendamus. Hec enim duo sola sunt evitanda, que sola sunt punienda. Quum omne delictum horum altero includitur, omnisque ultio horum altero provocatur. Et ideo quedam
(1) Voyez la suite infrà, p. 299, col. \,
298 m*" ETUDE. UN MANUSCRIT DB CAMBRIDGE.
leges sunt precipientes quedam prohibentes. Sed quia quod permitiitur médium est inter precepta et inhibita que nec faciendo delinquimus nec omittendo multum laudamus, ut est mutuum contrahere, prolem propagare, ideoque quedam leges dicuntur permittentes que nec premiis douant nec pénis aificiunt.
Officium autem ejus exercetur per duos quos habet ministros, scilicet patronum causarum et judicem. Quorum alter causas suo muniens patrocinio juxta jus allegat de facto fidemque facit judici allegando. Alter vero super causas cognoscens prout legibus aut moribus preditus est juxta postulantium rationes lites dirimit in medio constitutas.
Effectus vero in tribus preceptis juris completur, scilicet honeste vivere, neminem ledere, jus sum cui cumque tribuere. Quorum vigore totius muhdi regitur status, publica res et privata custoditur et non solum humane sed et divine rei gubernatio conditur non solum superioribus et terrenis dominis debetur vel exhibetur reverentia verum etiam omnis creatura suo creatori jubetur esse subjecta. Pariter (enim) nonexpedit neminem ledere, jus suum unicuique tribnere,si ipsum sempiterne regem glorie aut delinquendo ofifendamus aut ipsi debitum honorem denegando quod potissimum est contenpnamus.
Utilitas vero communis omnium ex civilibus ooUigitur et criminalibus questionibus. Ex civilibus ; prout jura pra^ta sunt circa res adipiscendas , recuperandas , retinendas. Ex criminalibus, prout leges delinquentes persequuntur, leaos ulciscuntur et nunc injurias impediunt prohibendo nunc castigant puniendo.
CHàP. II. EPITOME EXACTIS ET PROLOGUE.
Tr&ité de Varietate actionuzn.
... Qu8B quidem are, testante divitia philosophia, non solum apud terrenum principem omnibus primum, sed etiam apud ipsum sempiternse gloriae regem , antiquissimi sui vigoris exercet effectum.
Cum enim prœvaricator angélus in superbifiB se tumorem erexit, et régi suo partem regni auferre voluit, quid aliud quàm cogitando crimen majestatts commisit? et ob hoc sempitemfie morUs, commemorem damnationis sententiam pertulit? Et cum primus homo concupiscendo scientiam boni et mali de prohibito pomo comedit, sine dubio crimen ambitus contraxit, idque perpetui exilii justissimam pœnam meruit. Sed quia indulgentia principali resti tutus fuit, cœlestem patriam, quasi quandam civitatem et opinionem amissam per in integrum restitutionem recuperavit. Et quia peccando