‹ Etudes paléographiques et historiques sur des papyrus du VIme siècle en partie inédits renfermant des homélies de Saint Avit et des écrits de Saint AugustinChapitre 24 sur 37 · I. Matth. m, i6. — a. Gen. IX, i 3. — 3. Joan. Xill · texte numérisé non relu

I. Matth. m, i6. — a. Gen. IX, i 3. — 3. Joan. Xill

tum sanctum, aut quartum te jactare conaris, aut primum, ut dicas quia ubi tu non es nemo baptisatus est. Interest Pater, interest Filius, interest Spiritus sanctus, quia non potest n^si in Trinitate

Folio I 7, recto.

quod prseceptum est celebrari ; et tu dicis, non esse rectum quia non fui pr^esens ; ergo Deus non est prcesens ubi tu es absens. De Domino dictum est : Lavahit Dominus sordes filiorum et filiarum Sion. ' Ad Dominum dictum est : Lavabis me et super nivem dealbabor. ' Non dixit lavât me ille et ille, sed tu me lavabis quia et sacerdotes et populi ab uno lavantur, et sacerdos et populi ab uno lavantur et sacerdos quod accepit exhibet sacramentum. Pater interest et non tibi sufficit. Filius interest et non tibi sufficit. Spiritus sanctus interest et adhuc tibi non sufficit. Sufficit illis quos baptizavit Paulus. Paulus autem dicebat quando sacramentum tradebat : Numqiiid In nomine Paiili bapti-^ati estisf ' Tu forsitan de nomine Pauli accipiens occasionem,dicturus es quia et Paulus baptizavit post beatum Johannem. Inutile est istud argumentum. Nontibipatrocinatur. Dicmihiquierat sanctior, Johannes aut Paulus? Ego utrumque profiteor^ tamen Paulum non possum dicere Johanne esse fortiorem. Testis est Christus qui ait : Nemo siirrexit in natis

Folio 17, verso.

mulierum major Johanne baptista. * Ergo quomodo dicis baptizasse post Johannem, quasi sanctum post peccatorem, cum neminem dixerit Dominus Johanne esse fortiorem? Noli te

I. Tsai. IV, 4. — 2. Psal. 4, 9. — j. i Cor. I, 13. — 4. Matth. XI, 11.

gravando juvare et videaris quasi recte facere dum beato Paulo calumniam videaris inrogare. Invenit sanctus Paulus XII viros et interrogavit eos si accepissent spiritum sanctum. Illi dixerunt : Nescimus,nec nomen spiritus sancti aliquando audivimus. Et ait Paulus : In quo ergo baptismate baptizati estis? Responderunt : Baptisma Johannis. Et baptizavit eos. ' Baptismum Christi non rebaptizavit quia illud primum servile erat, hocdominicum est baptismum. Johannes baptismum suum habebat. Paulus baptismum Christi habebat, non suum\ Non Johannis, sed baptismum Christi transiit illa pra^cursio baptismi pœnitentis quia ipse clamabat : Ego vos bapti-^o in pœiiitentiam , qui autem venir post me ipse vos bapûiabit in spiritu sancto. Nam post Judam traditorem nemo baptizavit quia baptismum habebat salvatoris. Ergo eos Paulus, ut acciperent spiritum sanctum, in baptismo Christi

Folio 1 8, recto.

lavabati et tu, confitentem tibietdicentem: Baptizatus sum in nomine patris et fîlii et spiritus sancti, iterum lavare contendis, quia tu ubi non fuisti non est plénum sacramentum trinitatis ! Ibi eras quando dixit filius Dei discipulis suis : Ite , bapti\ate genres in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. '' Usque ad tempus tuum recentissimum et sordedissimum, inane fuit Trinitatis vocabulum ut plus valuerit tua separatio quam Trinitatis unita conjunctio? Sed ego justus sum, inquis, et vos peccatores. Fihus utique malus seipsum justificat, exitum autem suum non abluet, sicut tu, qui justificas te et sine te vacuas Trinitatem. Quanti falsi prophetae

Page 1