Thème
Priam aux pieds d’Achille. — A. Intellegisne quid in hac cælatura voluerit artifex effingere? — B. Non intellego. Video quidem senem supplicem, juvenis amplectentem genu, ut mos apud Græcos erat. Sed quis est hic senex? Quid rogat? — A. Num Trojanum bellum ignoras? — B. Non ignoro. — A. Agedum! nonne intellegis senem hune Priamum esse, Trojanorum regem? — B. Ille autem juvenis Achilles est igitur? — A. Est. Scisne cur Priamus eum tam démisse imploret? — B. Scio. Memini me apud Homerum ea legisse : Hectoris filii corpus reposcit, ut ejus funeri justa solvere queat. Sed quomodo potuit Priamus infra Græcorum munitiones ingredi? Non jain memini. — A. Mercurius eum ipse duxit. — B. Utrum, quod
rogat, impetrabit an cum ignominia repelletur? — A. Impetrabit. — B. Hectorisne corpus ei reddetur? — A. Reddetur Trojanique omnes seni obviam exibunt.