CAPUT V
[ De légitima tutela liberorum et de matre et avia. ]
Ex his autem quae de hereditate diximus et disposuimus, et quae de tutela sunt, manifesta consistunt. Sancimusenimunumquemque secundum gradum et ordinem quo ad hereditatem vocatur, aut solum aut cum aliis «tiam functionem tutelae suscipere : nulla neque in hac parte differentia introducenda de agnatorum sen cognatorum jure; sed omnibus similiter ad tutelam vocandis quique ex masculorum, quique feminarum prole descendunt minori conjuncti. Haec autem dicimus si masculi et perfectae aetatis sint , et nulla lege prohibeantur tutelam suscipere, neque excusatione compétente sibimet utantur. Mulieribus enim etiam nos interdicimus tutelae subire officium, nisi mater aut avia fuerit. His enim solis, secundum hereditatis ordinem et tutelam subire permittimus, si inter gesta et nuptiis aliis et auxilio Velleiani senatus-consulti renuntiant. Haec enim servantes omnibus a latere cognatis quoad tutelam praeponuntur, testamentariis solis tutoribus praecedentibus eas : defuncti namque Tolunlalem et electionem prœponi volumus. Si autem plurimi eundem cognationis gradum habentes ad tutelam vocantur, jubemus communiter conveiiientibus apud judicem cui hujus partis sollicitudo est, unum aut plures, quanti ad gubernationem substantiae sufficiant, ex ipsis eligi, el denuntiari , et eum vel ope minoris res gubernare : tutelae periculo omnibus imminente qui ad tutelam vocantur, et substantiis eorum minori setate tacite subjacentibus pro hujusmodi gubernatione.