DE QUALITATE
Quale, quod hinc sequitur, ne cursim praetereamus. Cui cum bis binte species numerentur adesse Exis *, diathesis*, phisices ', dinaniis * poetesqiie * Passibilis, potius seu pathos ®, scemata "^ morphae*, Cuique suum finem jungens disterminat a se. Exin enim dicit quod longo tempore duret, Diathesim mentis virtutem quis velut artis Cujusquam capiat, valeat quam prodere nunquam Corporis hanc gravior forsan périmât nisi languor. Contra diathesis levis est impulsio mentis; Inspicit et si quis, vere cognoveril exis Ut sit diathesis, tantum permanserit haec si. At phisicen dinamim ^ tradit sic posse videri. Ut si quos pueros membrorum mole torosos Conspicimus, quoddam mox dicimus inde futurum, Vel gladiatores vel cursores fore fortes ; Non his quod studiis jam sint vel in arte ; sed illis Cum membris vigeant, promittere magna videntur. Passibilis poètes, vel pathos tertia pars est, Quale dat albedo nobis signumque nigredo; Non ila passive quicquam patiantur ut ipsa;, Sed quo quamque pâli rem cogant cui sociantur. Dulce sit ut nam mel, non a dulcedlne passum est, Infert sed sensiim suavein gustanlibus illud. Quod tamen has species disjungat perclpe paucis : Passio jam simuJ est, confestim desinit esse,