DE FACERE ET PATI
Cum sint bis binae majores cathegoriae Late difFusae, breviter sequimur rémanentes : Procedunt qualis de stlrpe pati facere atque; Ignis enim calidum qui quodque facit, calet ipse ; Et calor et calidum quod fit, sunt qualia dicta. Confligunt multi qua3 non opus est super istis ; Quorum quid refert nobis disceinere lites? Tantum sufficiat nobis haec régula certa : His commune genus, sed non est una duobus Forma. Proinde liquet contraria suscipere in se Et magis atque minus ; veluti nam quisque calere Plusve minusve potest, ita quantum vult calefiet. Non dubitatur et hoc quia passio semper et actus Simt simul; et neutrum disjungitur alterius vi. His quid sit proprium de nobis nemo requirat, Cum nec Aristotiles quid id esset diceret ipse.
Subsequitur post haec situs ordinecontinuato. In pros ti quamvis ejus natura sit omnis,