XIV. — Pererius. — P
« Licet ante primum diem, cœlum et elementa facta sint secundum substantiam, tamen non fuerint perfecta et omnino consnmmata, nisi spatio iUorum sex dierum : tune enim datus est ilUs omatus, complementum et- perfectio. Qnanto autem tempore status ille mnndi tenebrosus duraverit, hoc est, utrum plus an minus quam unus dies continexe solet, neo mihi compertum est , nec opinor cuiquam mortalium nisi cui divinitus id esset patefactum. » — Comment, in Genesim, cap. i, Y. 4, n. 80.