XVI. — ÉPITAPHE DU MARÉCHAL DE BIRON
Archives municipales de Bordeaux, ms. Delpit, f 95 r°, copie.
Mane, quisquis es, etiam si properas. Infœlix monumentum, adesdum, te revocat. Cineres et ossa Caroli de Gontau, ducis quondam Bironii, Franciæ paris, tribuni militum, Burgundiæ proregis, hic sita sunt. Qui, rebus adversus hostes prospere gestis, ad summum honoris fastigium subito evectus, fortunam diutius ferre non potuit. Vah! in maxima fortuna, maxima licentia, pace, terra, mari, ubique parta. Impia perdundæ Galliæ consilia molitus, scelestam cum duce Alobrogum iniit factionem. At novis rebus infidelis Alobrox, victus bello, extorris finibus, vitio ingenii vehemens et impotens, virum alioqui memorabilem male perdidit. Jam omnia parata et expedita in regni concordis excidium ; instructæ hostium copiæ in liminibus expectant signum, dum simulant reficiendo Belgarum exercitui præsto esse. Vicit tandem regis invicti prudentia, qui rem omnem sine tumultu fœliciter oppressit. En Bironius vocatur, cun-
1. On peut rapprocher de cette épitaphe l’épigramme et l’épitaphe suivantes d’Étienne Pasquier :
In mortem Caroli Gontaldi Bironii.
Sanguineas toties pugnas qui gesserat audax, Vulneraque adverso pectore pertulerat, Ad trepidam damnas mortem cum ducitur, ecce Vinciri laqueo non tulit iile manus :
Fœdum et carnificis contactum respuit, at non Distulit atroci strenuus ense mori, Supposuitque caput gladio, sic liber obivit : Non potuit tantum mors superare ducem.
Epigramm. lib. VIT, 60 (éd. Sonnius, p. 214). Caroli Gontaldi Bironii, equitum mag istri.
Affictis patriæ rebus fortissimus olim Labentem patriam dux ego sustinui.
Pro meritis vario Rex me cumularat honore, Et poteram summi filius esse Jovis.
At me nescio quæ rapuit vesana libido, Allobrogum satago dum gener esse ducis.
Ambitione meam volui qui perdere gentem, Heu, male consultus, ne pereat, pereo.
Sic statuit Princeps, et sic amplissimus ordo; Sic patriæ nostra est vitaque morsque salus.
Tumul. lib., 34 (ihid., p. 298).
ctatur, advolat, in carcerem detenditur, reus peragitur, senatus ex veteri more perduellionum judicant. Nec lictor uspiam damnato colligat manus, quod paulo ante fortiter pro patria pugnaverant, sed solutus ad supplicium properat et capite plectitur. Vivit tamen infamis Allobrox, Pœno pœnior, scelerum artifex, Bironii carnifex, parricida Galliæ, vivit ; cujus immortalis infamia etiam tum vivet, cum esse credet mortuam.
Blëre Ta uéldovre.