‹ Geoffroy de Malvyn: Magistrat et Humaniste Bordelais (1545 ? - 1617) Étude Biographique et Littéraire Suivie de Harangues, Poésies et Lettres InéditesChapitre 118 sur 138 · La minute porte : quæstisse · texte numérisé non relu

La minute porte : quæstisse

fere orbi notum esse omnes sciunt 7. Huic tuæ gratiæ vicem rependere meæ non est opis. Ejurare bonam copiam possum, rescribere non possum. At quæ tua est humanitas, te mihi potius accepto laturum et libellos dejecturum, quam reculas meas proscripturum existimo. Censu; censendo hæc non fuerint, at ab ingrati ani[mi] nomine longe abero ; nec, sicut tibi benemerendi, ita mihi referendi 2 in re tam 5 tenui facultas suppetit. Voluntatem profecto tibi emetiar et tuæ semper gloriæ velificari, si aliud nequeo, mihi judicatum est 4. Quis enim tuæ laudi factum non velit, exquisitissimis historiarum tuarum monumentis ad æternam posteritatis famam consignatæ ? Quisquiliæ historicorum hujus ævi, et præsertim nostratium, ex tuis rerum gestarum commentariis aut sapere aut sua retexere fortasse discent. Tanta enim copia, venustate, varietate efflorescit oratio tua, id verborum pondus, ea sententiarum gravitas, is rerum ordo, ea invicta dicendi fœlicitas, ut illos geminos romanæ historiæ oculos seu principes ÿ aut superare aut saltem æquare videaris. Neque ista tui promerendi gratia, sed ex animi mei sententia (si tamen mihi de tuis scriptis tabellam ferre licet) dixisse statuas ve[lim]. Perge igitur, vir amplissime, et inchoatum non solum opus, sed jam affectum perfice, et palmam, quæ tibi uni posita est, occupa ; ipsa volens facilisque seq{uetur].

Burdegalæ, ante diem 7 calend. april.

Tuo nomini devotissimus.

Goporripus MaLvINus CESSACUS.

[Au dos :] À monsieur de Thou, conseiller au Conseil d’Estat du Roy et president en sa court de Parleinent.

Page 1