VIII. — ÉPITAPHES D’ARNAUD DE FERRON
[Imprimées dans le Tombeau d’Arnaud de Ferron en tète des Coustumes generales de la ville de Bourdeaus, seneschaucée de Guyenne et pais de Bourdeloys, Lyon, Antonius Gryphius, 1565, in-folio].
Sanguineus rupto passim dum carcere Mavors Increpat, atque omnes irarum effundit habenas, Urgeturque suis respublica Gallica fatis, Funeribusque novis cumulantur funera, nostræ s Et manant gentis fraterno sanguine dextræ, Tot labefacta malis haud Gallia frangitur : altum Colligit at præsens animum, si vita superstes Ferrono datur incolumi, si vescitur aura Ætheria, diasque videt si luminis oras.
10 Invida cum tantos nondum miserata labores Ferronum nobis mors eripit : ilicet omnis Hoc perculsa malo, furiisque evicta dolorum, Solvitur in luctum, et tristes dat Gallia cantus, Multa deos aurasque gemens testatur inanes, 15 Et queritur, rumpitque has imo pectore voces :
r. La copie porte : peindra.
« En quia tu poteras æstus lenire furentis Insanos populi, et veteres sarcire ruinas, Atra caput, Ferrone, tuum nox occulit umbra ».
Ejusdem.
Gallia dat corpus, mentem polus ætheris alti, Et terræ ingenii sunt monimenta mei.
Ossa premit natale solum, mens sidera velox Scandit, scripta mea totus at orbis habet.
Aliud.
Urgeret digitis dum fila sonantia, blandum Ferronusque lyræ sollicitaret ebur, Abductis potuit spumantia sistere Jymphis Flumina, crudeles et retinere feras.
Arouto rigidas mulceret carmine quercus, Flecteret indomitos ad juga panda boves.
Conderet ille cava Thebas testudine, retro Verteret alipedes Solis euntis equos.
TFanarias fauces superasset, et ostia Ditis : Obstructa sed Mors perculit aure virum.