La minute porte : qiixsiiise
APPHNDICE 183
fere orbi notum esse omnes sciunt K Huic tua? graliae vicem rependere meae non est opis. Ejurare bonani copiam possum, rescribere non possum. At quae tua est humanitas, te mrhi potius accepto laturum et libellos dejecturum, quani reculas meas proscripturum existimo. Censuj Censendo haec non fuerint, at ab ingrati ani[mi] nomine longe abero ; nec, sicut tibi benemerendi, ita mihi referendi * in re tani 3 tenui facultas suppctit. Voluntatem profecto tibi emetiar et tuae semper gloriae velificari, si aliud nequeo, mihi judicatum est 4. Quis enim tuae laudi factum non velit, exquisitissimis historiarum tuarum monumentis ad asternam posteritatis famam consignatae ? Quisquiliae historicorum hujus aevi, et praesertim nostratiuni, ex tuis rerum gestarum commentariis aut sapere aut sua retexere fortasse discent. Tanta enim copia, venustate, varietate efflorescit oratio tua, id verborum pondus, ea sententiarum gravitas, is rerum ordo, ea invicta dicendi fœlicitas, ut illos geminos romanae historiae oculos seu principes 5 aut superare aut saltem aequare videaris. Neque ista tui promerendi gratia, sed ex animi mei sententia (si tamen mihi de tuis scriptis tabellam ferre licet) dixisse statuas ve[lim]. Perge igitur, vir amplissime, et inchoatum non solum opus, sed jam afFectum perfice, et palmam, quae tibi uni posita est, occupa ; ipsa volens facilisque seq[uetur].
Burdegalae, ante diem 7 calend. april.
Tuonomini devotissimus.
GoDOFRiDus Malvinus Cessacus.
[Au dos :] A monsieur de Thou, conseiller au Conseil d'Estat du Roy et président en sa court de Parlement.