‹ Geoffroy Tory, peintre et graveur, premier imprimeur royalChapitre 66 sur 141 · I. 19 août · texte numérisé non relu

I. 19 août

io8 Deuxième Partie.

Vient ensuite une épître de l'éditeur au lecteur.

Torinus lectori salutcm.

Quo melius hoc Itinerario, iucunde lector, possis uti, adinonendus es quaecumque virgula miniacea notata deprehendes ea plura fuisse apud vêtus exemplar quam in altero recenti; quae autem in ipso recenti diversa legebantur minutula litera et ipsa quidem rubra suis locis sunt super iinpressa. Quandocumque hujus modi signum a interlegendum occurret, dictio vel numerus eodem signo supra vel juxta notatus esse débet. Illudetiam in textu multis in locis hoc modo scriptum mpm. significat milia plus minus. Scriptum est autem sic ne tam frequens et longula repetitio lectorem tedio afficeret- In indice nonnumquam b. literam solam, post vel inter chartarum numéros, invenies : ea significat dictionem ipsam bis ad minimum eadem in charta posse inveniri. Vide ergo, et gratus attende, quod si quos hanc nostram diligentiam non amare videas, Persianum illis hoc apud te dicas : « Virtutem ut videant, intabescantque relicta. » Hoc ideo scribo quoniam inter imprimendum quidam nichil taie intelligentes de more damnabant.

Vale et vive diu fœlix.

CIVIS

Après cette pièce vient un résumé de la vie d'Antonin, et enfin des vers du Bourguignon Gérard de Vercel, à la gloire de Tory, et contre les mauvais imprimeurs.

Voici ces vers :

Gerardi Versellani Burgundi carmen hcndccasyllabon in malos impressores.

Ergo hinc ergo procul manus profanae Vulgi chalcographon inauspicati, Impuraeque operae procul facessant.

Ne interdicto aditu improbaque fronte Res spurcetur et inquinetur aima.

Ne quis nesciat : hoc sacrum est volumen.

Bibliographie. 109

Heu chalcographi mali et miselli, Nullas ne scholicas quidem aut aniles Nugellas dare formulis periti, Quid sanctas maie taminatis artes, Incestaque manu novem i Sororum Funestatis opes laboriosas?

Quid non promitis ita ab officina Illuc projicier fodique dignum Quo ventris retrimenta deferuntur?

Ergo hinc ergo procul profani abite, Vos, 0 chalcographi mali et miselli !

Sit dictum satis : hoc sacrum est volumen Quod noster Godofredus, ille noster, Ille, inquam, Biturix, Pii misertus, Lethaea carie eruit sepultum, Ductu Longuolii 2 sui atque ope usus.

Le livre est terminé par un avis au lecteur ainsi conçu :

Torinus lectori fdichaUm.

Hasce plusculas recognitiones , lector optime, oro non admirare. Sic eas ab exemplari vetere diversas collegi, ut tibi non pigra manu librum emendare possis. Errores chalcographis imponerem ; sed ars ipsa prelaria suopte more hoc in se habet, ut ne libellus quidem sine aliqua menda prorsus imprimi possit. Vale.

Ad studiosum Epigramma pcr Torinum.

Oppida si centum, centum si sedulus urbes Certo cum spacio, lector, adiré paras,

1. On a imprimé nomen, mais l'errata a rectifié cette erreur.

2. Christophe de Longueil, à qui appartenait le manuscrit édité par Tory.

iio Deuxième Partie.

Centena portus si cum statione marines

Excupis, et recta doctior ire via, Hune tibi comprimis habilem studiose libelluin In dextra gratus semper habeto manu.

(c Gotofredi Torini Bkurici in filiam charissimam, virguncularum elegantissimam, Epitaphia et Dialogi. — In eandem etiam quatuor et viginti Disticha unum et eundem sensum copia verborum et ingenii fœcunditate pulchre repetentia. »

Ces vers de G. Tory sur la mort de sa fille Agnès forment une plaquette de deux feuilles in-4° (ou huit feuillets) encartées.

Ce livret est dédié à Philibert Babou; il a été imprimé le i5 février i523 vieux style (1524), c'est-à-dire quelques jours après que Tory eut conçu l'idée de son Champ fleury (6 janvier 1524^.

L'imprimeur, qui n'est pas nommé, est Simon de Co-

Bibliographie. i i i

lines, demeurant alors près de l'Ecole de droit (e regione scholx decrctorum^.

On voit paraître, à la dernière page, une marque qui avait été gravée pour ce livret même, car on y aperçoit une petite figure ailée qui monte vers le ciel, et qui représente sans doute l'âme de la fille de Tory remontant vers Dieu. Cette marque reparut à la fin des Heures de 1 524-1 5 25, mais après qu'on en eut enlevé la petite figure dont je viens de parler. Voyez ces deux marques p. yS et 74.

Comme on l'apprend dans le livret, Agnès étant morte le 25 août i522, à l'âge de 9 ans 1 1 mois et 3o jours, était née le 26 août i5i2.

Le mariage de Tory remontait donc au moins à 1 5 1 1 . Nous savons par une autre pièce que sa femme s'appelait Perrette le Hullin.

Le seul exemplaire connu de ce livret, que je reproduis ici intégralement, appartient à M. Joachim Gomez de la Cortina, marquis de Morante, qui a bien voulu l'envoyer de Madrid à Paris, pour que je puisse le voir à loisir. M. de la Cortina a décrit ce livret dans le cinquième volume du catalogue de sa bibliothèque (1859, Madrid, in- 8°). C'est seulement par ce catalogue (n° 9366) que j'en ai eu connaissance, quoique le livret ait été acheté chez M. Techener il n'y a pas plus d'une dizaine d'années. Il a été payé 80 réaux (20 fr.).

GOTOFREDI TORINI Biturici, in fiham chariss., virguncularum elegantiss., Epitaphia et Dialogi.

In eandem etiam quatuor et viginti Disticha unum et eundem sensum copia verborum et ingenii fœcunditate pulchre repetentia.

Philiberto Baboo, viro nobili, apprime studioso, literarum et literatorum amantissimo dicati Moduli.

112 D Euxi ÈME Partie.

Torinus ad Libnim.

I, Liber, ad vatum penetralia sacra piorum ;

Es facilis, tersus, candidus, atque probus. Exornatus habes nardosque, rosasque, crocosque,

Cum Phœbo et latias numina grata Deas.

Ne vereare Deos tecum vectare faventes,

Spirantem lauros te super astra ferent.

Agnes Tonna, virgnnciilarum modestissima suavissimaquc, de tumulo viatorem alloquitur.

Qui levibus transis pedibus, dilecte viator,

Siste parum ; ecce, tibi dicere pauca iibet. Vive memor leti, viciis abstersus, et illam

Spem tibi vivendi, si sapis, abjicito.

Ore nites hodie pulchro, sed staminé secto

Protinus in nihilum te impia Parca rapit. Hoc experta scio, quoniam virguncula nuper

Annos nata decem rapta repente fui.

Ut rosa florebam sociis virtutibus illis

Quas cerni in tenera virginitate soient. Sed tamen interii crudelibus obruta fatis,

lam data carnivoris vermibus esca meis.

Vermibus esca meis iaceo data, non tamen usque

Usque adeo exanguis quin tibi vera loquar. Ore loquor latio, nec mirum, candide amice,

Filia nam vatis sum memoranda pii.

Imbutam ausonia cupiens me reddere lingua

Artibus et pariter me decorare bonis , Nocte dieque docens, pater ut charissimus, ipse

Fundamenta milii dulciaet ampla dabat.

Docta forem célèbres nimirum amplexa camaenas,

Et canerem blandis carmina pulchra modis.

BiBLIOGRAPHIF. 113

Oscula chara mihi genitor meus inde dedisset,

Imponens capiti laurea serta meo. 0 miseras hominum sortes ! O vota caduca!

In terris nihil est quod solidum esse queat. Non solum miseris mortalibus obvia mors est,

Sed tacito insidians clam subit illa pede. Ah! caveas igitur, caveas moriture, profecto

Omnia sub modico tempore lapsa ruunt.

Tu dum vivis adhuc, magnos dum quaeris honores ,

Instabili ' et rapide pergis obire gradu. Si contentus abis hoc uno denique certo

Consilio, et tu me dicere vera putas, Sparge mihi flores, violas et lilia, nardos;

Funde preces etiam, si placet, et lachrymas. Me faciès superum precibus conscendcre ad axem,

Lux ubi perpétua est, pax et amœna quies. Hoc erat exiguum quod ego te scire volebam,

Vive memor leti, mox periture. Vale.

Obiit ubi erat nata , Parisiis, xxv Augusti, anno Do[mini] M. D. XXII.

Vixit annos novem , menses undecim, dies fere triginta. Horas scit nemo. Momenta solus novit Deus.

Pater et Fllia collocutores.

P. Vermibus esca iaces, charissima filia! tu me

Linquis in assiduis fletibus et lachrymis. F. Chare pater! lachrymis parcas et fletibus, actum

Est de me. (uvenes mors rapit atque senes. P. Parcere non possum diris nec planctibus. Eia!

Debueram in mortem iustius ire prior.

I. L'imprimé porte Istabili. On n'a pu placer le signe d'abréviation sur la majuscule.

Page 1