On verra page 88 pourquoi Tory n'écrit pas oppido
mavi, gemmamauro, encaustum, idest opusigni pictum, argento, et palmam vincenti conferre , procul dubio nihil aliud est quam bona bonis, splendida splendidis et mérita meritis addere. Tibi profecto et cum his alia ratione pulcherrimum hoc opus meritissime dedicari débet, siquidem per capita distinctum, et in commodiorem ordinem, te promotoreet iubente, redactum est. Quo facilius (ut voluisti) et melius, tibi in primis, consequenter aliis omnibus studiosis et legentibus, regiones terrae, quae numéro sunt multae, et in eïs res scitu periucundae capiantur et memoriae commendentur, capitatim nominibus fluviorum, opidorum, locorum, ducum et aliarum rerum insignium in margine coannotatis, quae etiam omnia in indice numeratim inveniuntur, divisimus, ipsam hanc nostram lucubratiunculam tibi antistiti, reverentia percelebri, sincaero dedicamus animo. Impar sine controversia est, quam tuae reverendae paternitati deberem offerre, tu tamen, cuius benignitatem et integriiatem omnes praedicant (et me minime latet) excellentissimam , ea fronte qua huiusmodi alias solitus es ipsam purissimas in manus tuas, si placet, accipies. Vale.
Parrhisiis, apud collegium Plesseiacum, 6 nonas octobris anno Domini 1 509 1.
Ici vient une table qui occupe 1 1 feuillets, au verso du dernier desquels on lit cet avis au lecteur :
Godofredus Torinus Bituricus ad lectorem.
Quod eruere, contendçre, misère et huiusmodi multa, per taie e in penultima scripta leges, factum est ut ipsa indicativi praeterita , quae regulariter penultimam habent longam, a presenti et praeterito imperfeclo modi infinitivi, quae in tertia coniugatione semper corripiunt penultimam, suam quantitatem, et quam inter legendum proferre debes, tibi ostendant. Illam Psalterii Quincuplicis nuper in lucem dati 2 perelegantem