Exercice instantané de version
Le professeur lit lentement, et fait traduire chaque phrase. Les élèves regardent uniquement l'image, et traduisent à l'ouïe. ,
In imagine vides scholam Romanam. In Italia annus ver perpetuum fere erat; scholae igitur non clausae erant, sed in porticibus atque in hortis saepe collocatae. Itaque post columnas sertis ornalas multas arbores adspicis, àmoenum dîscipulis spectaculum.
Scholis praeerat dea Minerva, quae litterarum, scientiarum, omniumque artium dea £uit. Minervam facile agnoscis : nam galeam in capite, hastam in brachio, clipeum ad pedes habet. Stilum dextrâ tenet, quo in tabellis scribit. Aegis deae bumeros tegit. Post deam est noctua, Minervae avis, signum sapientiae prudentiaeque.
- Quattuor vides discipulos, ' quorum primus a tergo visus ad roagistrum spectat* Magister cathedram reliquit et tabellas dextrâ, stilum sinistrâ puero praebet. Tabellae ligneae sunt, et cerfi opertae : stili acie antiqui in cera litteras scribunt, quas deinde, reverso stilo, delent.
Secundus puer, ad pedes deae, abaco numéros computat, nec est, ut puto, ad rem intentas ; nam ad amicum suum, non ad abacum spectat. Inter secundum et tertium puerum capsam vides, in qua codices, stilum et tabellas collocant discipuli. Secundum vero puerum nobilem esse ex bulla agnoscis, quam in collo habet, ceteri autem non habent. Codices antiqui non sunt, ut nostri, multis paginis facti, sed volumina, quae discipuli evolr vunt.