‹ Guide canonique pour les Constitutions des Instituts à voeux simplesChapitre 87 sur 122 · Clauses · texte numérisé non relu

Clauses

DECRETUM

Romani Pontifices pro eorum pastorali cura, qua semper Regularium familiarum bono et splendori prospicere non omiserunt, illud Superioribus pro viribus commendarunt, ut antequam ad religiosum habitum Postulantes reciperent, de illorum vita, moribus ceterisque dotibus et qualifications sedulo inquirerent, ne indignis, ad religiosas familias, non sine maximo illarum de.trimento, ostium adaperirent. Verum quamlibet Moderatores Ordinum diligentiam adhibeaut in information ibus exqnirendis, in gravi tamen ut plurimum versantur periculo deceptionis, nisi a locorum Antistibus testimonium exquirant circa eorum qualitates, qui ad habitum religiosum admitti postulant; Ordinarii enim, vi pastoralis officii oves suas prae ceteris agnoscere possunt, et saepe saepius ea manifestare impedimenta quae alios latent. Haec animadvertens Sanctissimus Dominus X. Pius PP. IX, audito voto S. R. E. Cardinalinm huius Sacrae Congregationis super Statu Regularium, attentisque postulationi-

480 Appendice.

bus nonnullornm Episcoporum, praesenti decreto, ubique locornm perpetuis futuris temporibus servando haec, quae sequuntur. Apostolica auctoritate statuit atque decernit :

I. In quocunque Ordine, OoDgregatione, Societate, Instituto, Monasterio, Domo, sive in iis emittantur vota solemnia, sive simplicia, et licet agatnr de Ordinibus, Congregationibus, Societatibus, Institutis, Monasterii ac Dornibus, qnae ex peculiari privilegio, etiam in corpore iuris clauso, vel alio quovis titulo, in decretis generalibus non comprehenduntur, nisi de ipsis specialis, individua et expressa mentio fiât, nemo ad habitnm admittatnr, absque testimonialibus litteris, tnm Ordinarii originis, tnm etiam Ordinarii loci, in quo Postnlans post expletum decimnni qnintum annum aetatis suae, ultra annum moratns fnerit.

II. Ordinarii in praefatis litteris testimonialibus, postquam diligenter exquisiverint etiam per sécrétas informationes de Postulantis qualitatibus, referre debeant de eius natalibus, aetate, moribus, vita, fama, conditione, educatione, scientia : an sit inquisitus aliqua censura, irregularitate, ant alio canonico impedimento irretitus, aère alieno gravatus, vel reddendae alicnius administrationis rationi obnoxius. Et sciant Ordinarii eornm conscientiam super veritate expositornm oneratam remanere ; nec ipsis unquam liberum esse hiiinsmodi testimoniales litteras denegare ; in eisdem tamen, super praemissis singulis articulis ea tantum testari debere, quae ipsi ex conscieutia affirmare posse in Domino iudicaverint.

III. Omnibus et singulis Snperioribus regularibus, aliisque Religiosis, ad quos spectat, cniuscunque gradus sint, et instituti licet exempti, et privilegiati ac de necessitate exprimendi, etiam in virtute sanctae obedientiae buius decreti observantia districte praecipitur : et (pui contra buius decreti tenorem aliquem ad habitum religiosum reciperit, poenam priyationis omnium officiorum, vocisque activae, ei perpetuae inhabilitatia ad alia in posteruin obtinenda, eo ipso incurrat, a qua aonoisi ab Apostolica Sede poterit dispcnsari.

IV. Vi cuiuBcunque privilegii, facultatis, indnlti, diapensationisj approbationis regnlamm et constitntionum etiam in

Décret Romani Pontifices. 481

forma specifica, qaam ab Apostolica Sede aliquis Ordo, Institutum, Snperior, Religiosus, consequeretur, nunquam huic decreto derogatum esse censeatur, nisi ei expresse et nominatim derogatur, licet in concessione derogatoriae générales quantnmvis amplae apponantur. Quod, si alicui instituto expresse et nominatim dispensatio super eodem decreto aliquando concedi contigerit, aliis minime extendi poterit vi cuiuscunque privilegii et commun icationis privilegiorum.

V. Quolibet anno die prima Ianuari in publica mensa hoc decretum legatur, sub poena privationis officii ac vocis activae et passivae a Superioribus ipso facto incurrenda.

Ne autem huius decreti observantia aliqua ratione, titulo, praetextu impediatur, Sanctitas Sua, quibuscunque in contrarium facientibus Constitutionibus, Regulis et Statutis cuiusvis Ordinis, Congregationis, Societatis, Instituti, Monasterii, Domus etiam in forma specifica ab Apostolica Sede approbatis, necnon cuilibet privilegio, licet in corpore iuris clauso, et Apostolicis Constitutionibus ac Decretis conflrmato, ac expressa individua, speciali, et specialissima mentione digno, aliisque contrariis quibuscunque prorsus derogatum esse déclarât.

Datum Romae ex Sacra Congregatione super Statu Regularium, die 25 Iannarii 1848.

Andréas Gan. Bizzarri

a Secretis

JJeclarationis super Decreto " Romani Pontifices „ ubique locorum servando.

* 1° An sufficiant testimoniales datae ab Ordinariis per litrt*— ras privatas?

Resp. Affirmative.

2° Utrum sufficiant testimoniales, in quibus Ordinarii non testantur in specie de iis omnibus, quae in decreto " Romani Pontifices ,, praescribuntur, dumtaxat in génère referunt de qualitatibus Postulantis?

482 Appendice.

Resp. Ad 2, Affirmative, sed a Superioribus Regularibus serventur alia de iure servanda ad singulas qualitates Postulantiurn cognosceudas.

3° Quidagendnm, si Ordinarii respondeant se Postulantes non agnoscere?

Resp. Fosse Postulantes admitti ad liabitum et Novitiaturu, si Ordinarius a Superiore requisitus, expresse respondeat. sese circa qualitates Postulantis informare non posse, quia illum non aguoscit, dummodo tamen testimonialiuni defectui peraliam accuratani informationem, et ride dignam relationein suppleatur, et serventur alia de iure servanda; et postniantes, antequam ad liabitum admittantur, maneaut saltem per très menses in conventu ibiqne diligenter probentur.

4" Utrum Superiores admittere possint ad liabitum sui Ordinis Postnlantem. absque litteris testimonialibus < ►rdinarii, quando hic affirmât, non posse eas dare, quia prohibitus al) auctoritate civili?

Resp. Sufîicere testimonium Ordinarii datuin etiain per privatas et sécrétas epistolas, sed si Ordinarius a Superiore reqnisitus, testimoniales ob expositam superius causam quovia modo dare renuat, posse Postnlantem admitti. aapplendo testimonialium defectui per aliam accuratam informationem, et fide dignam relationein.

5° Utrum Superiores possint ad habitant ipsum admittere milites, de quibus Ordinarii affirmant, se non posse in Gallia informare, cuni uullus delegatos in exercitu habeant, nec Paroclii ullam de his notitiam habere j)Ossint ?

Resp. Affirmative, si Ordinarius a Snperiore requisiti spondeat, se informare ob dictam rationem qoii pose, dnnimodo testimonialium defectui per aliam accuratam informationem, et fide dignam relationein Buppleatur <-t serventur alia de iure servanda; et insuper Postulantes, antequam admittantur ad liabitum, saltem per très menses maneanl in conventu, ibiqne * 1 ï 1 ï — gentcr probetur.

6" Quid ugeiiduin sif quando < Irdinarii nolunl dare lintestimoniales non aliam ob niai quia opponnntnr ingressui

Postulantis in religionem F

Décret Singulari quidem. 483

Resp. Ordiuarios, prout in art. 2- decreti " Romani Pontilices „ praescribitur, non posse testimoniales litteras denegare ; si tamen eas dare recasent, recnrreadnm erit ad S. Congregationem super Statu Regularium.

7" In his ordinibus, in quibus praeter conversos laicos habentur Donati seu Oblati an testimoniales exigendae sint ante susceptionem habitus Donatorum vel Oblatorum vel potius Conversorum?

Resp. Ante susceptionem habitus Donatorum vel Oblatorum.

8° An sit nulla susceptio habitus sine litteris testimonialibus?

Resp. Susceptionem habitus esse ilïicitam, non tamen invalidam : testimoniales litteras omissas in receptione ad habitum quamprimum obtinendas esse, alias Novitii ad professionem admitti minime poteruut.

9° Utrum sit ivvalida professio si fiatomissis testimonialibus litteris?

Resp. Non esse invalidam, sed ilïicitam. Datum Romae ex Sacra Congregatione super Statu Regularium, die 1 Maii 1851.

Andréas Can. Bizzarri

Protonot. A.post. a Seeretis.

Page 1