Approbation du Souverain Pontife
DECKETUM.
1. — Ecclesia catholica hoc omnino habet, ut cum ad cliristianam fovendam pietatem, tum ad vitia extirpanda suas vires omnes iugiter intendat. Hinc nostra fere aetate, nedum verae Congregationes religiosae in magnum christianae civilisque reipublicae bonum excrevere, verum etiam aliae atque fidelium aliae piae suut formatae Societates, quae et consilia evangelica sequerentur, et charitatis officia maiori libertate, a quibus per temporum. nequitiam exercendis religiosae familiae aut pêne aut omnino prohibentur.
2. — Cum autem piae istae fidelium Societates, non secus ac verae religiosae Congregationes, a S. Sede laudatae fuerint, earumqne Statuta approbata, ac novae insuper Societates huiusmodi approbari postularent, de earurndem Societatum natura, deque S. Sedis mente in illis approbandis coeptum est disputari-
Qua de causa in generali S. R. E. Cardinal mm Congregatione EE. et RR., de mandato SSmi D. N. Leonis Pp. XIII duo haec qaaesita suut.
3. — I. Utrum expédiât, ut S. Congregatio Episcoporum et Regularium Decretuin laudis aut approbationis concédât Institutis illis, quae praeter Sorores in Communitate viventes, habent obstrictas votis simplicibus sive temporaneis sive perpetuis alias Sorores, quae propriis in domibus vivunt, quin signum aliquod prae se ferant externum, per quod innotescat eas membra esse alicuiusregularis Instituti.
4. — IL Utrum expédiât, ut eadem S. Congregatio concédât Deere tum laudis aut approbationis Institntis illis, quorum membra etiamsi in Communitate vivant, nullum tamen eiusdem Instituti signum jirae se ferunt, quinimo student occultare tam Institutum ipsum qnam eius naturam.
Appendice. 261
5. — Porro in plenaria Congregatione habita in Palatio Apostolico Vaticauo die 21 mensis Juaii anni 1889, Eminentissimi Patres decreverunt : — Sacra Congregatio quando laudat vel approbat hniusmodi Instituta, etiam sub expresso Cougregationum nomine, ea intendit landare ant approbare non quidem uti Religiones formales votorum solemnium, neqne etiam ut formales s eu veras religiosas Congregationes votorum simplicium, sed tantnm uti pias Sodalitates, in quibus, praeter alia quae juxta hodiernam Ecclesiae disciplinam desiderantur, nec religiosa professio proprie dicta emittitur, sed vota, si quae fiant, privata censentur, non pnblica nomine Ecclesiae a legitimo, Superiore accepta.
6. — Haec insuper Sodalitia laudat vel approbat S. Congregatio sub essentiali conditione quod plene perfecteque respectivis Ordinariis innotescant, ac eorum omnino subsint iurisdictioni.
7. — Denique harum Sodalitatum membra, quamvis nulluni regnlarem habitum déférant, attamen satagant, ut in seipsis non sit... indumenti vestimentorum cultus (I Pet. III, 3), nec aliquid quod cuiusquam offendat adspectum, sed quod decet religiosas persouas, promittentcs pietatem per opéra bona (I Timotb. II, 10); caveantque ne, quod per spiritus prudentiam occulitur, per prudentiam carnis in culpabilem simulationem degeneret.
8. — Hoc autem Decretum Sanctitas Sua ratum liabuit ac confirmavit, et in huius generis Institutorum Statutis inseri precepit, in Audientia habita a me Cardinali Praefecto praelaudatae S. Congregationis Episcopornm et Regnlarium, die 11 Augusti 1889.
f Card. VERGA, Praefectus.
Fr. Aloysius Episcopus Callinicen., Secretarius.