‹ Guillaume du Bellay, seigneur de Langey, 1491-1543Chapitre 168 sur 175 · Voir Sîipra, p · texte numérisé non relu

Voir Sîipra, p

Guillaume du Brllay au docteuk \Yaltkr ' (26 janvier iS'i^)

Magnifiée domine. Ex iis lilteris quas Stephanus Re^ius abs le mihi reddidit, intellexi protestantes ordines niajorem in modum vereri, ne pontiflciœ futuro in concilio voluntatis sit, non tam ipsorum rationibus exaudiendis attendere, qnam ipsos cosdcin vi compellere, ad eam sequendani doctrinam, quée magis illi placuerit, super quo a me requiris, quaenam sit Ghristianissimi Régis mens, qui sensus hoc est, si talis sit ille, qui eo casu pontifici contra vos adesse. adsentiri favere velit. De quo tibi ego ut respondeam paucis accipe. Christianissimus idem cum antea semper summopere concupivit, tum vero nihilominus hoc tempore concupiscit, concilii ejusdem coitionem, eo quidem in loco, ad quem omnibus iis, quorum interest, liber pateat accessus : maxime vero idem Christianissimus Germanife ipsius rationem habuit. Id quod sepenumero Sacri Imperii ordinibus signiflcatum esse voluit, cum per litteras, tum per oratores suos. Etcerte, vere ut dicam, si anno proximo ab iisdera ordinibus protestantibus taie responsum tulissem, quale merebantur quœ (magna adeo cum honestate) Ghristianissimi Régis verbis ameillisoblata fuerant, in qua nunc versantur dubitatione, haudquaquam versarentur. quce etiam dubitatio jure major illis existeret, si idem Ghristianissimus tanla facilitate assensisset, quanta instantia rogatus est, rogaturque etiam nunc, ut assentiat ejusdem concilii Mantuae cogendi indictioni, affîrmare enim tibi possum illius animum promissis multis et iis magnis tentatum oppugnatumqne ut eidem concilio, eo quo dixi loco,cogendo adsensum preberet suum, quee quidem promissa ad eum delata, necdum a se admissa tantisper difFeret. dum iisdem protestantibus ordinibus liceat conventum. ad quem se ut tu ad me scribis, parant facere, tum autem eo peracto aliquem ad ipsum legare orani de vestra voluntate ac sententia instructum atque edactum, quod ipsum magis convenire arbitror. quam si litteras ad eum tanlum darent, qu?e statim lectse mutte sunt. Et preterea decere puto, ut qui ad eos certum oratorem ea de re mittere non voluit, ad eumdem illi quoque certum aliquem mittere ne graventur. Qua ego in parte polliceri tibi habeo, illos quidem taie ab ipso Ghristianissimo responsum laturos, in quo acquiescere debeant, ac quo contenti esse possint, si modo se erga illum taies gèrent, ut illius dignitatis ratio poscit, isque qui ab eis ad illum legatus missus fuerit, taie apud illum sermonis genus usurpet, quem ea requirit humanitas, qua cum hactenus ille erga eos usus est, tum in futurum ut in animum sibi induxit, nisi si per illos de voluntate

Page 1