DE ANTIOCHIA PRINCIPES DISSENTIUNT
fidem quesivitque consilium a suis sapientissimis viris ut episcopum in hac urbe devotissime preordinari facerei, qui illam ad fidem® Christi cultumque fideliter revocaret et de domo diabolica templum Deo vivo et vero etoracula^ sanctorum consecraret. Novissime elegerunt quemdam honorabilem ac sapientissimum virum * et duxere ilium in Antiochiam ad consecrandum ^ ; factumque est ita. Alii autem qui in Antiochia remanserant fuerunt ibidem cum gaudio et leticia-*.
Appropinquante vero termino, videlicet festo Omnium Sanctorum, regressi sunt omnes majores nostri* in unum in Antiochiam omnesque ceperunt querere qualiter iter Sancti Sepulcri valereni peragere, dicentes : « Quoniam appropinquaverat eundi terminus, nulla erat hora conturbandi amplius. »
Boamundus autem querebat cotidie conveniionem quam omnes seniores olim habuerant ei^ in reddendam civitatem*'®; sed cornes Sancti Egidii ad nullam conventionem volebat se emollire erga Boamundum, eo quod timebat se pejerare erga imperatorem®. Tamen sepe fuerunt congregati in ecclesia Sancti Pétri ad faciendum quod justum erat. Boamundus recitavit suam conventionem suumque ostendit compotum^. Cornes Sancti Egidii similiter sua patefecit verba et jusjurandum quod fecerat imperaiori per consilium Boamundi®. Episcopi et dux Godefridus Flandrensisque
a. ad Christi cullum B. — b. nostri et convenerunt C. — c. olim erga ilium habuerant C. — d, reddenda civitate C.
1. Ce qui signifie que la grande mosquée sera changée en église.