DE BETHFORDIAE DUCIS REGIMINE
censa, eversa ac direpta fuerant vel habitantibus vacuata, tantilum illud quod veluti furtim circum municiones colebatur minimum et prope nichil videbatur, comparacione vastissimonim agrorum qui deserti prorsus et sine cultoribus permanebant ^.
CAPITULUM II De causis tante vastacionis regni Francorum
Ut igitur ad"* causas unde orta et secuta fuit tanta desolacio specialius memorandas atque referendas veniamus, uti, Karolo sexto vita functo, Karolus septimus spreta ac penitus rejecta patris sui exheredacione a Francis pro rege habitus est, ita et apud Anglos tune impubes Henricus^, Henrici quem defunctum diximus unica proies, pro amborum regnorum Francie scilicet atque* Anglie rege se gessit, utriusque titulum sibi assumens et nomen. Anglie vero regnum et impuberis régis tutela per Glochestrie ducem^, patruum suimi^, ac regni optimates administrabantur ; Francie vero quantum sue'' erat dicioni subactum per ducem Bethfordie, alterum ipsius Henrici patruum, strennue satis ac prudenter regebatur. Qui strennuus quidem erat, humanus et justus, Francorum*" nobiles qui sibi parebant multum amans et pro suis virtutibus studens eos honoribus extollere. Unde, quamdiù vixit, Normannis et Francis parcium suarum satis carus et dilectus fuit *.
a. Ce mot dans l'interligne, de la main de l'auteur, en G. — b. et P. — c. Ce mot en marge, de la main de l'auteur, dans G. — d. Ce mot en marge, de la main de l'auteur, dans G. Il manque dans P. — e. Francorumque P.