DE SCOTORUM ARROGANTIA ET AUDACIA
Horrendum valde aspectu erat illic cesorum intueri^ acervos magnos et dempsos'*, precipue ubi cum Scotis pugna fuerat, e quibus nullus ut captivus abduceretur servatus est ; quos eciam acervos plurium permixtim cesorum ex Anglicis corpora adaugebant ^.
Huic autem pugne acerbitati crudelitatique Scotorum superbia atque presumpcio causam attulit. Cum enim, ante belli exordium, dux Bethfordie per heraldum sciscitatum misisset Scotorum duces qualem belli condicionem illo die observare proponerent, illi de suis viribus ac multitudine arroganter nimis ac temere presumentes, feruntur respondisse se illo die nec Anglicum captivum servare nec se vivos Anglorum captivos abduci velle.
Quod responsum Anglorum animos in eorum odium atque necem vehementer accendit in eosque, quam eis inferre proposuerant, vicem refudit ^.
CAPITULUM IV Quod infelicitas hujusmodi prelii nonnichil commodi
ATTULIT REGNO FrANCORUM
Quanquam autem hujuscemodi prelium non parum dampnosum exicialeque fuerit Francis, tamen, prout ipsi sepe a prudentissimis Francorum ducibus audivimus*, Scotorum nece ac perdicione dampnum quod incurrerant satis repensatum est^. Tanta enim presumpcione ac audacia ferebantur Scoti, vires et potenciam Francorum
a. dempssos corrigé dans la marge par l'auteur en dempsos G ; densos P. — h. Ce mot dans l'interligne, de la main de l'auteur, en G.
I. Simple figure de rhétorique. Il n'y a aucune raison de penser que Basin ait assisté à la bataille de Verneuil.