KAROLUS REX REMIS CONSECRATUR
quod Remorum civitas, in qua"^ reges consecrari, et Parisiorum urbs et villa seu opidum Sancti Dyonisii, in quo coronari eos assuetum erat, sub Anglorum adhuc potestate^' tenerentur, contractis undique tocius regni copiis parcium que sue suberant dicioni et exercitu maximo'^' congregato, decrevit petere Remos et illic se facere consecrari et exinde Parisiensem regiam [civitatem] atque opidum prefatum Sancti Dyonisii, in quo more majorum et progenitorum suorum celebriter se faceret coronari.
Aggressus itaque primum^ Trecas, Campanie urbem, consilio atque opéra probatisskni et sapientissimi viri magistri Johannis Acuti^, qui illius urbis episcopalem cathedram tenebat et ecclesiastica strennue ac nobiliter administrabat, in ea^ urbe cum pace et leticia receptus^ est. Exinde vero Cathalaunum et Remos petens, easdem urbes et totam pêne Campaniam, facta voluntaria dedicione, recepit^ fuitque Remis cum magno triumpho et ingenti Francorum alacritate, oleo sacro inunctus et sacratus*, comitante semper Johanna Puella, in virili veste et armis, regium exercitum cum suis ante dictis militaribus signis.
Volens autem rex et alias regni urbes atque loca et provincias que adhuc sub hostium erant potestate perlustrare, et presertim regiam illam suam insignissimam Parisiorum civitatem atque Sanctum Dyonisium, ubi dyadema sceptrumque regale suscepturus esset-^ regnique solium conscensurus, Sanctum Dyonisium cum suo exercitu peciit. Quo loco, cum tante milicie atque potencie ad resistendum inefficax esset, eciam in pace susceptus est, atque inibi, ut regibus novis fieri" mos est^', coronatus^.
a. quo P. — b. potestate adhuc P. — c. magno P. — d. Manque en P. — e. qua P. — /. erat P. — g. Mangue en P. — h. moris est P.