‹ Histoire de l'Abbaye d'Avenay (volume 2)Chapitre 16 sur 100 · XX. — Pour le four banal à Bouy · texte numérisé non relu

XX. — Pour le four banal à Bouy

Ego Henricus, Trecensis cornes palatinus, notum facio presentibus et futuris quod Ferricus de Vienna, de assensu et approbatîone uxorîs sue et liberorum et heredum suorum, dédit Deo et ecclesie sancti Pétri de Avenaio furnum quemdam bennalem apud Boiacum, quia videlicet abbatissa et conventus Avenaii fi lias suas in moniales domus sue receperunt. Ego vero hoc laudavi, et ut notum teneretur, litterîs annotatum sigillo meo confirmavi. Actum anno Verbi Incarnati M» G* LXXX* IX«>, per manum Haicii cancellarii. Nota Pétri.

fpo 24 V».)

XXL — Droit d'herbage dans la forêt de Waaay (1189),

Ego Henricus, cornes palatinus, notum facio presentibus et futuris, quod medietas nemoris de Auleis est ecclesie sancti . Pétri de Avenayo, et in eo habet abbatissa usuarium suum pro aeisanciis suis, ita tamen quod illud vendere aut sartare, sive a manu sua alienare non poterit, nisi de assensu et voluntate mea. In foresta etiam mea de Waissiaco, memorate ecclesie concedo usuarium suum pro aeisenciis suis, conférons eidem in nemore memorato herbagium et pasturam. Quod ut notum permaneret et ratum teneretur, litteris annotatum sigillo meo confirmavi. Actum anno Verbi Incarnati M* 0° LXXX* IXo. Nota Pétri.

XXII. — Accord et échange entre Hélisende, abbeaae d'Avenay, et Gaucher de Châtillon, en 1189.

Willermus, Del gratia Remorum archiepiscopus, sancte Romane ecclesie tituli sancte Sabine cardinalis, omnibus sancte (natris ecclesie

ftliis ad quos litière iste pervenerint, in Domino salutem. Ea que a viris tam ecclesiasticîs quam secularîbus facta sunt sollempniter et approbâta, ne in posterum malignantium incursu sive pravitate minui possint vel depravari, paterna sollicitudine manutenere debemus et providere. Noverit itaque universitas vestra quod cum dilecte in Xristo filie nostre Elysendîs abbatissa et capitulum de Aveniaco, super dampnis ecclesie sue et injuriis a bone memorie Walcherio de Castellione illatîs, adversus Helewidem ipsius relictam sepius in presentia nostra gravem f)acerent querelam, tandem nobis medientibus et pro pace cooperantibus, talis inter eas compositio intercessit : Predicta enim Helewidis et filil ejus assignaverunt ecclesie de Aveniaco septem libras singulis annis libère et quiète percipiendas, et sanctimoniales assignaverunt ei missam diebus singulis pro anima ejusdem Walcheri et omnium fidelium defunctorum imperpetuum celebrandam. Item assignaverunt prenominate ecclesie viginti solidos pro censu platée in qua idem Walcberus munitionem construxerat apud Soppiam, invitis tamen ipsis sanctîmohialibus et adhuc reclamantibus. Pro istis vero octo libris, assignaverunt prefate ecclesie quadraginta modios vini apud Verniacum ad mensuram ejusdem ville, de redditibus quos ibidem habebat idem Walcherus imperpetuum libère et quiète possidendos. Sciendum autem quod abbatissa prius vinum suum recipiet per ministeriaiem suum quem ibi ponere voluerit ; postea vero quod residuum fuerit récipient heredes prefati Walcherii. Convenit autem inter eas quod idem heredes neque molendinum neque furnum construent de cetero apud Sopiam, quod quandoque fecerat sepedictus Walcherus in dampnum ipsius ecclesie* de Avenaio et detrimentum. Ipsa quidem ecclesia possidebit molendinum quod est juxta vivarium, absque aliqua contradictione, imperpetuum. Et quoniam vivarium sepedictis remanet heredibus, ipsi, quocienscumque necesse fuerit, reficient calciatam propriis expensis, ecclesia vero quantum pertinet ad molendinum. Quoniam quidem anniversarium sepenominatî Walcheri in festo béate virginis Katherine ab ipsis débet celebrari sanctimonialibus, per duos-dies ante diem festum in eodem facient piscari vivario quocumque voluerint modo ad suam refeclionem plenariam. Nepotes Walcheri, Guido videlicet et Walcherus, saper hiis omnibus concesserant et fide firmaverunt interposita quod legitimam eis portabunt garandiam, et concessa inviolabiliter observabunt. Juraverunt ipsi et Helewidis et heredes ejus quod de cetero super hiis nullam ecclesie infèrent molestiam vel gravamen, et si in aliquo forte excédèrent, infra XL* dies bona fide emendarent. Notandum quod cum prefate sanctimoniales contra predictam sera per reclamarent munitionem, concesserunt pro bono pacis quod de cetero nec ad ecclesiasticum, nec ad secularemjudicem, super bac munitioneadversus

heredes Walcheri querimoniam déponent. Sciendam etiam quod Helewidis tam homines abba tisse quam suos pro reddituam suorum détentions, ((uocicns voluerit, poterit sumonere, et secundum antiquam consuetudinem suam accipere emendationem. Ut autem ratum permaneat et firmum, présent! pagina et sigilli nostri auctoritate roboramus, statuentes et sub interminatione anathematis firmiter inhibentes, ne quis banc nostre roborationis paginam audeat infringere aut ei in aliquo temere contraire, salva in omnibus apostolice sedis auctoritate. Actum anno dominice Incarnationis millesimo centesimo octogesimo nono. Datum per manum Lambini cancellarii nostri.

XXIII. — Confirmation dudit accord par le chapitre de Reims (1189),

Ugo prepositus, R. decanus, Th. cantor, ceterique Remensis ecclesie fratres, omnibus ad quos littere iste pervenerint, imperpetuum salutem. Notum fieri volumus tam presentibus quam futuris quod cum dilecte nostre in Xristo Helisandis, sancti Pétri de Aveniaco abbatissa, et ejusdem ecclesie capitulum, super dampnis ecclesie sue et injuriis a bone memorie Walchero de Castellione illatis, adversus Helvidem ip« sius relictam sepius in presentia domini Remensis archiepiscopi Willermî querimoniam facerent, tandem mediante et pro pace coopérante venerabili pâtre nostro Willermo, Remensi archiepiscopo, sancte Romane ecclesie tituli sancte Sabine cardinali, talis inter eas, sicut in autentico ipsius scripto plenius continetur, compositio intercessit : Predicta enîm Helvidis et filii ejus assignaverunt ecclesie de Aveniaco septem libras singulis annis libère et quiète percipiendas, et sanctimoniales assignaverunt ei missam diebus singulis pro anima eius Walcheri et omnium fidelium defu^ctorum in perpetuum celebrandam. Item assignaverunt prenominate eccîesie viginti solidos pro censu platée in qua idem Walcherus munitionem construxerat apud Sopiam, invitis tamen ipsis sanctimonialibus et adhuc reclamantibus. Pro istis vero octo libris^ assignaverunt prefate ecclesie quadraginta modios vini apud Vemiacum ad mensuram ejusdem ville, de redditibus quos ibidem habebat idem Walcherus in perpetuum libère et quiète possidendos. Sciendum autem quod abbatîssa prius vinum suum recipiet per ministerialem suum quem ibi ponere voluerit ; postea vero quod residuum fuerit récipient heredes ipsius Walcheri. Convenit autem inter eas quod iidem heredes neque molendinum neque furnum construent de cetero apnd Soppiam, quod quandoque fecerat sèpedictus Walcherus in dampnum ipsius ecclesie de Aveniaco et detrimentum. Ipsa quidem ecclesia possidebit mo«

iendinum quod est juxta vivarium, absque alii|ua contradictione, in per* petuum. Et quoniam vivarium sepedictis remanet heredibus, ipsi, quocienscumque nccesse fuerit, reficient calciatam j)ropriis suraptibus et expensîs, ecciesia vero quantum pertinet ad molendinuui. Quoniam quidem anniversarium sepenominati Walcberi in festo béate virginis Katherine ab ipsis débet ceiebrari sanctimonialibus, per duos dies ante diem festum in eodem facient piscari vivario quocumque voluerint modo ad suam refectionem plenariam. Nepotes Walcberi, Guido videlicet et Walcherus, super bis omnibus concesserunt et fide firmaverunt interposita quod legitimam portabunt garandiam , et concessa inviolabiliter observabunt. Juraverunt ipsi et Ilelvidis et heredes ejus quod de cetero super bis nullam ecclesie infèrent molestiam vel gravamen, et si in aliquo forte excédèrent, infra quadraginta dies bona fide emendarent. Notandum quod cum prefate sanctimo* niales contra predictam semper reclamarent munitionem, concesserunt pro bono pacis quod de cetero, nec ad ecclesiasticum, nec ad secularem judicem, super bac munitione adversus heredes Walcheri querimoniam déponent. Sciendum etiam quod Ilelvidis tam homines abbatisse quam suos pro reddituum suorum detentione, quociens voluerit, poterit submonere, et secundum antiquam consuetudinem suam accipere eraendationem. Ut autem bec rata et illibata permaneant, presenti pagina et sigilli nostri impressione roboramus. Actum anno Incarnationis dominice mîliesimo centesimo octogesimo nono.

Page 1