XLVII. — Vente d'une partie de moulin àBouy
Blihaudus, Remensis archidiaconus, omnibus ad quos littere iste pervenerint in Domino salutem. Noverit universitas vestra quod- Jaquetus . deMurmeron, filius Johannis de Livreio, innostra presentia constitutus, recognovit se vendidisse Renaudo le Mimeur, civi Remensi, quicquid babebat in molendinis sitis apud Boeium sub domo monialium de Avenaio, videlicel octavam partem duorum molendinorum predictorum pro triginta libris remensibus, dequibus recognovit se creantum suum habuisse, iide interpostta promittens quod vendictionem istam bona fide observaret, et quod eidem Renaudo legitimam ferret garandiam erga omnes qui super boc vellent stare juri. Venditionem autem predictam Colinus fratcr jam dicti Jaqueti coram nobis approbavit. In cujus
rei testimonium presentem paginnm sigillo nostro fecimus roborari. Actam aono Domini M" CC* septimo decimo, mense decembri.