AUX II«« VÊPRES
Quanta virtutem sequitur beatam Fama, laus clarum decus atque nomen, Audiens circà populus vidensque Te canit omnis.
Ligna te genti faciunt verendum,
Vim Deo plenam stupuere cuncti,
Mentis humanœ tua mens aperta Intima cernit.
Res videt, tanquam quod adest, futuras Et velut prœsens, quod abest, patescit; Nulla te fallunt ubi dives alto Spiritus afTlat.
Pondus argenti dederas egeno Mirares ! Auctum subito que crevit. Qui iigant civem, simul ac precaris Vincula passi.
Majus hoc monstrum ! Graviter scelestos Voce dum terres minitatus orcum, Nescium flecti, dominum triumphas Rumpere pectus.
Mox tuœ famâ pietatis acti Romuli Patres adeunt Senâtus,
Quos Dei per te resonantis alta Percutit horror.
Antè de cœlo monitus propinquœ Mortis, in vitam capis esse Christum Inter amplexus Domini beatos I.œtus obire.
Tum gradus Cœli superare summos Visus, ad sedes superum volasti,
Hue ades charis, et opem benignus Afïer alumnis.
Laus tibi rerum Deus aime rector, Debitœ divis opifex coronæ Æther, ac tellus, simul unda trinum Laudet et unum.
Amen.
L’abbé Nadaud et l’abbé Legros ont aussi recueilli d’autres hymnes et proses que nous trouvons dans leurs Mémoires sur Grandmonl et que nous reproduisons ici :