TÉMOIGNAGE DE CALVIN
EN FAVEUR DE SÉBASTIEN CHATILLOlf. *
Testinumium Calvini et ministrarum Genevensium Sebastiano Castalioni dimino datum XVII. Febr. 455t.
Cura Sebastianus Castalio scholae nostrae hactenus profuisset, missionem petiit a Senatu ac impetravit. Ista enim lege susceperat hanc provînciam , ut sibi intégrant foret eam relinquere, si post aliquod temporis spatiom nimis sibi incoramodam esse ac gravera expertus foret. Nunc, quoniara alio migrare habebat in animo, testimonium a nobis petiit anteactae yitae, quod illi non esse denegandnm censuimus. Hoc ergo breviter testauiur, talem fuisse a nobis habitum, ut nostro omnium consensu jam ad munus pastorale destinatus esset, nisî obstitisset una causa. Nam cum ex more inqui rerein us, ,num in tota doctrina summa inter nos et illum conveniret, duo esse respondit, in quibus non posset nobiscum sentire, quod Saloroonjs canticura sacris libris adscriberemus, et quod descensura Christi ad inferos acciperenius in catechismo pro eot quem sustinuit, conscientiae borrore, cum pro nobis sisteret se ad Dei tribunal, ut peccata nostra, poenam ac maledictionem in se transferendo, sua morte expiaret. Quantum ad hoc posterius spectat, quin pia esset ac sancta doctrina, quam profitemur, non negabat : de eo tantum erat controversia, num sic intelligendus esset hic locus. Primum rationibus conati sumuseum adducere in nos tram sententiam ; quae contra objecit argumenta refutavimus, inita tandem a nobis fuit alia ratio. Ostendimus symbolura fidei non alio pertinere, neque in alium fuisse finem compositum, nisi nt exstaret brevîs ac simplex christianismi summa, quae (ad) sanam doctrinam contineret, et populum doceret de rébus maxime ad salntem necessariis, sufficere ergo illi debere si nonnisi sanam piamque doctrinam haberet nostra expositio, et ad sedificationem apta esset. Neque enim nos improbare ecclesias, quae secus interpretarentur. Tantum id nobis curae esse ne quod ex variis expositionibus grave malum nasceretur. Respondit nolle se recipere quod praestare, nisi répugnante conscientia, non posset. Verum praecîpuum nobis certamen de cantico fuit. Existimat enim lascivnm et obscœnum esse carmen quo Salomo impudicos suos amores descripserit. Principio obtestatl eom su mus, ut ne perpetuum universae ecclesiae consen-
sum temere pro nihilo duceret. Nulluni dubiae fidei librum esse, de quo non fuerit mota olim et agitata aliqua disceptatio. Quin eliam ex iis, quibus certain auctoritatem nunc deferimus, quosdam non fuisse initio absque controversia receptos : hune a nemine palam fuisse unquam répudia tum. Oblestati quoque sumus, ne suo judicio plus aequo arrogarett praesertim cum nihil proponeret, quod non oranes ante eum natuui vidissent. Quod argumentum attinet, admonuimus formam esse epithalamii, alteri non absimilem quae Ps. 45 habetur. Nec omnino quicquam interesse, nisi quod quae hic in génère breviter dicuntur, fusius et quasi minutatim explicantur in cantico : decantari enira in Psalmo Salomonis pulchritudinen et sponsae ornatutn , ita ut res respondeat. — Discrimen in sola dictionis figura esse. Cum haec nullius apud eum momenti essent, consultavimus internos quidnam opus esset factu. Una omnium sententia fuit, periculosum et roali exempli fore si ad ministerium cum hac conditione admitteretur. Bonos enim primum non leviter offensum iri si audiant ministrum esse a nobis créa tum, qui librum, quem in sacrorum Hbrorum ca ta logo habeant omnes ecclesiae, respuerese aedamnare palam profîteatur: malis et improbis, qui et infamandi evangelii et htijus ecclesiae lacerandae occasionem captant, ita fenestram per nos apertam. Postremo hac legenos obstrictum iri in posterum, ne cui alteri vitio vertamus, si aut Ecclesiastera, aut Proverbia, aut unum quemque librum ex reliquis repudiet : nisi forte in hoc cerlamen descendere libeat quis spiritus, dignus sit aut indignus, ne quis ergo aliud quidpiam causae esse suspicetur, cur a uobis discedat Sebastianus: hoc, quocunque venerit, testatum esse volumus : scholae magisterio sponte se addicavit : in ea ita se gesserat, ut sacro hoc ministerio dignum judicaremus : quominus autem receptus fuerit, non aliqua vitae macula, non iinpium aliquod in fidei nostrae capilibus dogina, sed haec ima quam exposuiintis causa abstitit.
Ministri ecclesiae Genevensis.
Johannes Calvihus Omnium nomine ac mandato subscripsi.