‹ Histoire de l'Église de Genève, depuis le commencement de laRéformation, jusqu'à nos jours [1815] (volume 2)Chapitre 179 sur 188 · EN FAVEUR DE SÉBASTIEN CHATILLON · texte numérisé non relu

EN FAVEUR DE SÉBASTIEN CHATILLON

Testimonium Calvini et ministrarum Geiievermum Sebasiiano Castalioni dimino datum XVII. Febr. 455i.

Cum Sebastiani^ Castalîo scholae nostrae hactenus profuisset, missionem petiit a Senatu ac impetravit. Ista enim lege susceperat hanc provinciam , ut sibi întegrum foret eam relinquere, si post aliquod temporis spatiam nimis sibi încommodaro esse ac gravem expertus foret. Nunc, quoniaro alîo migrare babebat in animo, testimonium a nobis petiit anteactae vitae, quod illî non esse denegandum censuîmus. Hoc ergo breviter testamur, talem fuisse a nobis babitum, ut nostro omnium consensu jam ad munus pastorale destinatus esset, nisi obstitisset una causa. Nam cum ex more inquireremus, num in tota doctrina summa inter nos et illum conveniret, duo esse respondit, in quibus non posset nobiscum sentire, quod Salomonis canticum sacris libris adscriberemus, et quod descensuro Christi ad inferos acciperenius in catechisrao pro eo, quem sustinuit, conscientiae horrore, cum pro nobis sisteret se ad Dei tribunal, ut peccata nostra, poenam ac maledictionem in se transferendo, sua morte expiaret. Quantum ad hoc posterius spectat, quin pia esset ac sancta doctrina, quam profitemur, non negabat : de eo tantum erat controversia, num sic intelligendus esset hic locus. Primum rationibus conati sumuseum adducere in nostram sententiam ; quae contra objecil argumenta refutavimus, inita tandem a nobis fuit alia ratio. Ostendimus symbolum fidei non alio pertinere, neque in alium fuisse fînem compositum, nisi nt exstaret brevis ac simplex christianismi summa, qiiae (ad) sanam doctrinam contineret, et popuhim doceret de rébus maxime ad salutem necessariis, sufficere ergo illi debcre si nonnisi sanam piamque doctrinam haberet nostra expositio , et ad sedificationem apta esset. Neque enim nos improbare ecclesias, quae secus interpretarentur. Tantum id nobis curae esse ne quod ex variis expositionibus grave malum nasceretur. Respondit nolle se recipere quod praeslare, nisi répugnante conscientia, non posset. Verum praecipuum nobis certamen de cantico fuit. Existimat enim lascivum et obscœnum esse carmen quo Salomo impudicos suos amores descripserit. Principio obteslati eu m su mus, ut ne perpetuum universae ecclesiae consen-

sum temere pro nîhilo duceret. Nullum dubiae fidei librum esse, de quo non fuerit mota olîm et agitata aliqua dîseeptatîo. Quin etiam ex îis, qaibus certam auctoritatem nanc deferimus , quosdam non fuisse inîtio absque controversîa receptos : hune anemîne palain fuisse unquani repudiatum. Obtestati quoque sumus, ne suo judicio plus aequo arrogaret, praesertim cum nihil proponeret, quod non oinnes ante eum natum vidissent. Quod argumentum attinet, admonuimus formam esse epithalamii, alteri non absimilem quae Ps. 45 habetur. Nec omnîno quicquam interesse, nisi quod quae hic in génère breviter dicuntur, fusius et quasi minutatini explicantur in cantico : decantari eniro in Psalmo Saloinonis pulchritudinen et sponsae ornatum , ita ut res respondeat. — Discrimen in sola dictionis figura esse. Cum haec nullius apud eum momenti essent, consultavimus internos (|uidnam opus esset factu. Una omnium sententia fuit, periculosum et mali exempli fore si ad ministerium cum bac conditione admitteretur. Bonos enim primum non leviter offensum iri si audiant ministrum esse a nobis creatum, qui librum, quem in sacrorum librorum catalogo habeant onines ecclesiae, respnerese acdamnare palain profitcatur: malis et improbis, qui et infamandi evangelii et hiijus ecclesiae lacerandae occasionem captant, ita fenestram per nos apertara. Postremo hac lege nos obstrictum iri in posterum, ne cui alteri vitio vertamus, si aut Ecclesiastem, aut Proverbia, aut ununi queuique librum ex reliquis repudiet : nisi forte in hoc certanien descendere libeat quis spiritus, dignussitaut indignus, ne quis ergo aliud quidpiam causae esse suspicetur, cur a nobis discedat Sebastianus:hoc, quocunque venerit, testa tum esse vol u m us : scholae magisterio sponte se addicavit : in ea ita se gesserat, ut sacro hoc rainisterio dignum judicaremus : quominus autem receptus fuerit, non aliqua vitae macula, non impium aliquod in fidei nostrae capitibus dogma, sed haec una quam exposuimus causa abstitit.

Ministri ecclesiae Genevensis.

Johannes Calvikus Omnium nomine ac mandato subscripsi.

Page 1