N° II
A (page 113)
Extraits (I) des Constitutions synodales de Pierre de Faucigny (1317)
Quoniam ex statutis synodalibus predecessorum nostrorum quedam, que promulgata fuerunt, vertantur in dubium, aliqua vero diversimode redacta reperiantur in scriptis, nounulla superflua et eorum eciam aliqua animarum saluti periculosa existere, proutexperiencia docuit, dignoscuntur; idcirco nos Petrus, permissione divinâ Gebenn episcopus, illa que de ipsis statutis deinceps pro statutis haberi voluraus et servare, nonnullis in eis, prout expedire vidimus, addictis ac quedam alia utilia et necessaria a nobis edicta de capituli nostri consilio et assensu, in unum colligi et in presenti librunculo apponi fecimus, ceteris eoruradem predecessorum statutis penitus abrogatis, piis tamen et antiquis consuetudinibus civitatis et dyœcesis Gebenn. necnon canonicis institntis specialiter statutis et preceptis provincialis concilii Viennensis, quibus non intendimus, sicut de jure non possumus nec debemus, in aliquo temere derogare, in suo robore totaliter duraturis universis curatis nostris eorumque loca tenentibus districte precipiendo, mandantes in virtute sancte obediencie, quatenus statuta huiusmodi infra festum beati Michaelis proximum pênes se in scriptis omnino habeant, ipsasque constituciones prefati concilii fréquenter legant ac diligenter studeant et addiscant ita, quod cum et super heis consulti vel interrogati fuerint responsum congruum dare possint, et eis, cum opus fuerit, ydonee sciant uti. Eos autera, qui statuta huiusmodi infra festum predictum in scriptis pênes se, ut predicitur, non habuerint, in pcnam decem solidorum Gebenn in faljrica nostre Gebenn ecclesie convertendorum incidere volumus ipso facto.
(1) Nous avions la pensée de publier in extcnxo les Conslilutions synodales du diocèse de Genève, mais leur étendue nous conduirai! Irop loin. Nous nous bornons aujourd'liui à des extraits. Tout en gardant Tijrtbograplie du texte, nous ajoutons la ponctuation, sans laquelle la phrase serait difficile à comprendre.
De liostiis per inulieres vel laïcos uon fieudis.
Cum magne presurapcionis et temeritatis existât hostias, que ad illum finem fiunt, ut ex eis conficiatur summum et magnificum corpus dominici sacramenti per mulieres vel laicos aut eciam per quoscumque maie conversacionis clericosfieri vel tractari, eas deinceps in locis honestivis et extra mulierum et laicorum ac quorumcumque clericorum maie vite presenciam, per sacerdotes et clericos bone conversacionis et vite tantummodo fieri volumus et mandamus ipsas per quoscumque alios fieri vel ab aliis quam per sacerdotes emi vel recipi sub anathemate prohibentes.
De predonibus rerum mobiliiim ecclesianim vcl eeclesiasticarum personarum vel hominum suornm,
Aymo. Olim fuit in provinciali concilio sancte Viennensis ecclesie salubriter inter alla constitutum, quod civitates, castra, loca et ville in quibus preda ecclesie vel persone ecclesiastice vel hominum suorum recepta fuerit vel reducta, dum ibi fuerit predo, vel preda, subiaceant ecclesiastico interdicto. — Verum exacti temporis edocet consideracio et facti multiplex evidencia manifestât, tam laicos quam clericos et curatos, quod periculosius est, fuisse et esse dicte constitucionis temerarios trangressores. — Nos autem dicte constitucioni nichil detrahere intendentes, sicut non possumus nec debemus, quod experiencia déesse probavit, supplentes presenti constitucione statuimus et mandamus quod si in civitate, castro, loco vel villa preda talis reducta fuerit vel recepta et super hoc cnratus dicti loci vel eins vices gerens sit certus abque aliquo mandato superioris vel requisicione partis, interdictum observet. Si vero certus non fuerit mandatum nostrum vel officialis nostri super hoc expectans, ipsum cum acceperit, adimpleat diligenter. — Porro quidam perversitatis filii omitentes verba servare, circonvenire tamen mentem ipsorum temere molientes, predam restituunt sed in brevi predam aliam accipiunt vel predam ad tempus extra parrochiam transferunt, vel predo exit de parrochia, ut celebretur ibidem, multasque similes fraudes
inveniumt, Quibus omnibus nou obstantibus statuimus locum esse interdicto siibiectum, ut priùs. — Addicientes quod ubi ibi locus fuerit interdictus et eciam, postquam cessaverit interdictum. sacerdos diebus dominicis horâ quâ celebrare deberet vel quâ ipsum contingerit celebrare quanto plus poterit, in presencia populi, dictos predones, fautores et conductores eorum, eciam restituta preda, denuncient excommunicacionis sentencie subiacere, quousque constet ei quod fuerint absoluti nec alicubi admittantur ad divina, tanquam excommunicacionis vinculo innodati.
De sepulturis et veuientibus ad eas non vocatis rubrica.
Ayrao. Quoniara fréquenter andivimus diversis clamoribus excitati, quod quidam seculares et eciam religiosi aliquos vovendum seu jurandum, vel fide interposita vel aliter, promictendum inducunt, ut apud eorum ecclesias eligant sepulturam vel eam ecclesiam alterius non immutent vel alias ad hoc eos movent blandis exortacionibus et persuasione, quandoque directe per se et quandoque per alium indirecte, necnon corpora defunctorum, quos apud se sepulturam asserunt elegisse, non facta fide de electione predictâ etcorpore in parrochiaoli ecclesia non delato seu representato, quandoque violenter, quandoque proprio ignorante curato seu eius vices gerente, contra voluntatem ipsius sacerdotis seu curati arripiunt et apportant contra laudabilem consuetudinem civitatis et dyœcesis Geben, et contra constitucionem provincialis concilii Viennensis, ac contra constituciones sanctissimi patris, bone memoric doni Bonifacii Pape, VIII in preiudicium et scandallum curatorum et pericula animarum, corpora eciam impuberum, qui judicio discrccionis carentes eleccionem sépulture non habent, quibus eciam pater non potest eam cligere, cum in hac dyœcesi hoc sibi minime ex consuetudine competere dignoscatur,nisu temerario contra voluntatem proprii sacerdotis in ecclesiarum parrochialium preiudicium in suis cimistcriis tradunt execrabili sépulture; pretendentes sibi hoc competerc ex privilegio sedis apostolice, de quo tamen fidem non faciunt, prout debent et prout
precipiunt canonice sancciones et maxime cavetur in provinciali concilio Viennensi; propter que taies mortale peccatum inobediencie, transgressione canonum et interminacionis eterne, sccundum constitucionem prefati Dni- Bonifacii notam incuirunt et quod est-periculosius, secundum provinciale concilium, excommunicacionis sunt laqueo percellendi.
De hiis qui detrahunt sacerdotibus.
Aymo.Sunt nonnulli qui astucius et acucius sacerdotum vitam discuciunt quàm examinent propriam, cémentes in occulo fratris festucam, trabem in proprio négligentes, divina sacramenta et ministeria per dictos sacerdotes ministrata contemptibilia reputantes et ea sola, que ministrantur per ipsos, pociora et salubriora ausu temerario asserentes, expropter Nos huic presumpcioni et arrongancie obviare volentes, hec et talia, auctoritate ordinaria in virtute obediencie et sub pena interminacionis etdampnacionis eterne, fieri prohibemus; quia, secundum beati Gregorii pape decretum, temerarium et erroneum est censendum, ut divina et eclesiastica misteria plus ab une quam ab alio sanctificata fieri posse credatur, cum unus idemque Spiritus sanctus in ecclesiâ per totum orbem terrarum diffusa, incomprehensibiliter ea misteria et ocultè et invisibiliter opérande, sanctificet et benedicendo eciam benedicat. Sanctus enim spiritus eumdem latenter operatur effectum, per quoscunque enim ministros in Dei ecclesia dispensentur, suum habent effectum, nec meritis dispensatoris attenuantur, vel eciam ampliantur, quia neque qui plantât, neque qui rigat est aliquid, sed qui incrementmn dat Deus. Talem enim errorem detestatnr omnis scriptura, tam novi quam veteris testamenti et omnis lex tam canonica quam civilis.
De non venientibus ad parrochialem ecclesiam diebus dominicis.
Petrus. Cum, secundum sacrorum canonum instituta, om.iis Christianus in sua parrochiali ecclesia, nisi ex aliqua iusta causa sit absens. missam totam audire, saltem singulis diebus dominicis teneatur, adeo quod ante sacerdo-
tis benedicionem non débet egredi, alioquin est ab episcopo publiée confundendus ; Quod hodie quam plures sue salutis inmemores observare pertinaciter villipendunt, ex quo animarum suarum saluti graviter detrahitur et mandata, statutaque sancte matris ecclesie, que diebus huiusmodi consueverunt in ecclesiis publicari, ut plurimum ignorantur, sicque ignorata fiunt ludibrio, nec, prout expedit, observantur, Xos de remedio opportuno super hiis providere volentes, statuimus ut qiiicum qne sacerdos deinceps, secundura doctrinam evangelicara, quosvis parrochianos suos quos in hiis viderit négligentes seorsum et secreto corripiat, et ad missam totam niandataque ecclesie in sua parrochiali singulis diebus dominicis, ut premittitur, suppliciter audienda diligenter inducat, et si sic non audierint eos coram duobus vel tribus testibus corripiat, et moneat iterato; quod si nec sic audierint nec correxerint, eos in ecclesia publiée, populo asistente, auctoritate nostra super hiis moneri nominatim. Si vero malicia in eisdem sic nominatis adeo iuvalescat, quod nec aliter resispiscant, teneatur sacerdos coram nobis, vel aliis pro nobis visitantibus, ipsorum nomina in scriptis tradere et contra eos, velut hereticos et publicanos, prout de jure facienduni fuerit, procedemus et constitucionem présentera teneantur eidem fréquenter in ecclesiis publicare. Sane ut preniissus defectus facilius et celerius reformetur, fratres minores et predicatores in Dno exortamur, ut ipsi in suis sermonibus adpredicta servanda populum fréquenter et efficaciter moneant et inducant.
Quid sit agendum tenipore ecclesiaslici interdicti.
Idem Petrus. Ad instrucionem quorundam simplicium sacerdotum, ignorantium qualiter habere se debeant eo tempore quo eorum loca sunt ecclesiastico interdicto subiecta vel ibidem cessacio a divinis indicta ad eos, prout sequitur, declaramus. — In primis batizabunt predicto tempore. sicut priiis. — Infirmos ad penitenciam récipient et eis sacramentum eucaristie ministrabunt. — Sanos similiter, exceptis excommunicatis et illis illorumque fautoribus, propter quorum delictum cessabitur, récipient
ad penitenciam sed non rainistrabunt eisdem sanis dictum eucaristie sacramentum. — Excommunicatos vero predictos nuUo terapore adraictent ad penitenciam, nisi in mortis articulo; tune enim illorum confessioues audient, cosque absolvent secundum formam tradictam in provinciali concilie Viennensi. — lllos antera et illorum fautores, propter quorum excessum vel culpam cessabitur, non récipient ad penitenciam, nisi prius satisfaciant vel de satisfaciendo ydonee caveant, si possint, vel, si non possint, jurent quod, quara primum poterunt, satisfacient et ad satisfaciendum satisfieri per alios qui (ad hoc tenebuntur) fideliter laborabunt. — Singulis diebus vero celebrabunt missas et alia divina officia, sicut prius, submissâ tantum voce, januis lausis et campanis eciam non pulsatis, nec admictent secum in dictis officiis aliquos laycos vel clericos, undecumque sint, nisi solum ipsius ecclesie servitores. — Item in quatuor festivitatibus anni, videlicet in festo natalis Dni, Pasche, Penthecostes et Assumpcionis béate Marie Virginis, celebrabunt divina officia alta voce, apertis januis. et campanis pulsatis. exclusis tantum excommunicatis et precavendo, quantum poterunt, quod illi, propter quorum excessum erit locus interdictus, altari nuUacthenus appropinquent.
Snbnrbia Gebenn.
Idem. Ne ab aliquibus inposterum minus provide dubitari contingat, que sint huius nostre civitatis Gebenn. suburbia et que appellacione eorum debeant contineri, nos volens super hoc hesitacionis cuiuslibet materiam amputare, hâc constitucione perpetuâ declaramus et declarando decernimus ecclesias infra scriptas juxta seu prope civitatem eamdem sitas, videlicet ecclesias Sancti Victoris, Sancti Johannis, Sancti Ge-rvasii, Sancti Leodegarii et Templum fore de dicta civitate Gebenn et de suburbiis ipsius civitatis.
Quando ecclesia est violata.
Idem. P. Quia contingit interdum, quod ecclesie sanguinis aut seminis effusione polluuntur (quod est valde abho-
minabile et horrendum) quid observari debeat, vobis volentes fieri constitucionem dni Bonifacii Pape VIII super hoc edictam, facimus hic inseri, cuius ténor sequitur in hec verba. « Si ecclesiam poUui sanguinis aut seminis effusione contiugat, ipsius cimisterium , si contiguum sit eidem, censetur esse pollutum, unde, antequam reconciliatum fuerit, non débet in eo aliquis sepelliri; secus si remotum fuerit ab cadem,non sit; quoque in casu inverso statuimus, ut videlicet, poUuto cimisterio quamvis ecclesie contiguo, ecclesia non debeat reputari polluta^ ne minus dignura malus aut accessorium principale ad se trahere videatur. » Non unum sed plura cimisteria esse noscuntur, que quamvis sibi coherencia pariete cum medio se junguntur, ideo quod, violato eorura altero, alterum licet de unonon ad aliud per portam intermediam habeatur accessus, non propter hoc reputabilur violatura.
De iestivitatibus adanunciandis et coleadis.
Petrus. Statuendo mandamus et ordinamus, quod curati nostri vel eorum vicarii singulis diebus dominicis parrochianis suis testa sequentis ebdomade denuncient, et per eosdem parrochianos celebrari precipiant modo seu forma infraproxime constitutis.
In primis festum Natalis Dni soUempniter. — Festum Sancti Stephani soll. Sancti Johannis evvangeliste soll. — SS"' Innocentium soll. — Circuncisionis Dni soll. — Epiphanie Dui soll. — Sancti Vincencii soll. — Conversionis Sancti Pauli soll. — Purificacionis béate Marie Virg. soll. — Cathedre Sancti Pétri, exceptis carrucis. — Mathie apostoli, exceptis carrucis. — Annunciacionis béate Marie virg. soll. — Diei sancti Veneris soll. usque post servicium. — Crastine festi, exceptis carrucis pro Deo. — Beati Marci evvangeliste soll, usque post litaniara. — S.-S. Philippi et Jacobi soll. — Invencionis Sancte Crucis soll, exceptis carrucis. — Sancti Johannis ante portam latinam, exceptis carrucis. — Crastine diei Penthecostes, exceptis carrucis pro fabrica ecclesie. — Bti Johannis Baptiste soll. — SS. Johannis et Pauli, exceptis carrucis. — Pétri et Pauli soll. — Bte Marjç
Magd. soll. — Christofori et Jacobi soll. — Pétri ad vincula, exceptis carrucis. — B. Laurencii soll. — Assumpcionis B. Marie virg. soll. — B. Bartholomei, exceptis carrucis pro Deo. — Natalis B. Marie virg. soll. — Exaltacionis sancte Crucis, exceptis carrucis pro leprosis.
— Mathei apostoli, exceptis carrucis pro fabrica ecclesie.
— B. Mauricii soll. — B. Michaelis soll. — Symonis et Jude soll. — Omnium sanctorum soll. — Commemoracionis omnium fidelium defunctorum, usque post missam. — B. Martini, exceptis carrucis. — Andrée apostoli soll. — B. Clementis soll. — B. Nycolay, exceptis carrucis. — Concepcio B. Marie virg. soll. — Thome apostoli, exceptis carrucis. — Festa patronorum et dedicacionum ecclesiarum soll. — Item, quantum ad offiicium ecclesiasticum, festa beatorum Luce evvangeliste, Gregorii pape, Augustini episcopi, Ambrosii, Jeronimi presbiteri. — Addicientes quod predicti curati et corum vicarii singulis diebus dominicis et reliquis festis solempnibus. horas raatutinas, missas et vesperas précédentes et sequentes, pulsatis campanis, solempniter alta voce cum nota célèbrent et décantent.
B {page 126/.
Constitutions synodales d'Alamand de Saint-Joire
Constitncioncs édicté per reverendum in Christo patrem Dnum Alamandum, Dei gracia episcopum Gebenn. in ecclesia Gebenn. die martis in beati Martini yemalis, anno Dni millesimo tercentes mo quadragesime tercio.
In nomime Dni Amen. Quoniam sicut predecessoruoi constituciones et statuta iuxta et légitima successorum convenit custodire, ita debent eciam maie facta corrigere et secundum varietatem temporum et locorum in melius habito salubri immutare. Cum igitur multa et varia ad morum reformacionem et subdictorum correpcionem manaverint constituciones et statuta salubriter instituta sup-
perlectione digna, Salvis semper canonicis institutis et preceptis concilii Viennensis, quibus non possumus, nec debemus in aliquo temere derogare, sed pocius ea precipimus et voluinus inviolabiliter observari; Deo auctore, duximus in nostra sancta synodo, de consensu et consilio nostri capituli ordinanda et eciam declaranda.
In primis, cura impedientes et perturbantes juridicionem curie nostre seu officialis nostri, que ad nos spectat, dejureaut antiqua consuetudine, auctoritatibus apostolica, Viennensis concilii, et predecessorum nostrorum, ipso jure sint excommunicacionis sentencia innodati, quocunque modo directe vel indirecte publiée vel occulte exquisitis coloribus,fraudibus, finmentisve quibuscunque contra mentem constitucionis Bonifacii Pape VIII quominus libère possint querelantes in dicta nostra curia litigare et iusticiara obtinere dantesque auxilium, consilium et favorem in premissis simili sentencia auctoritate apostolica sint ligati, eciamsi imperiali regali seu quacunque alla ecclesiastica vel seculari prefuîgeant dignitate, ipsos exconmunicatos prima dominica cuinslibet mensis ante fores ecclesie, necnon in festis soUempnibus similiter,candelis extinctis, in aqua mersis, et pedibus conculcatis, campanis pulsatis publiée nuncietis.
Contrahentes cum suis consanguineis vel affinibus usque ad quartum gradum excommunicati sunt à Deo et à papa et multas alias penas incurrunt canonicas et civiles ; exemptes vero in Dno exortamur, quod privilegiorum suorura tenoribus sint contenti, inducentes eos subdictos, ne ipsis privilegiis abutantur, alias eisdem grati non erimns in agendis et de medio opportuno providebimus, prout sacre precipiunt sancciones. — Item, quilibet curatus habeat constituciones synodales et provinciales et earum mandata custodiat, ipsasque studeat diligenter, responsurus in alia synodo, quia examinabuntur quilibet super eisdem, et si tune nesciaut respondere curati, de negligencia canonice punientur.
Item, moneantur parrochiani confirmandi, ut sancti spiritus donum valeant accipere, ut prius peccata debeant confiteri.
Item, velato capite aliqui, nisi fuerint infirmitate
detempti, ad altare quolibet non accédant. — Item, ne aliqua altaria in aliquà nostre dyœcesis ecclesia, sine consensu nostro et licencia construantur, et nisi de dotacione facta fides fuerit, saltem de constructis à decem annis citra, ibidem nullathenus celebretur.
Item, vos in Dno exortamur ne niissarum solempnia in locis privatis celebretis, et nec mane comedatis, propter casus qui possunt occurere necessario celebrandi, nec in quadragesima ante nonam, prout precipiunt canonice sancciones, nisi necessitate itineris vel aliâ justâ causa. — Item, quod capellani ponant in cartellis, diem recepcionis monicionis et excommunicacionis et âdeliter custodiant.
Monemus omnes et singulos rectores ecclesiarum nostre dyœcesis quatenus infra mcnseni quem terminum pro canonica momicione et perhenptorio termine assignamus, residenciam faciant in suis ecclesiis personalem, obstantibus quibuscunque licteris a nobis vel vicariis nostris de non residendo impetratis, quas cassamus et revocaraus, alioquin ipsos extunc in lus scriptis excommunicamus, excommunicatos publiée nuncietis, exceptis canonicis nostre ecclesie Gebenn,qui in dicta ecclesia résident quos, et ex causa, a dictis monicionibus et sentenciis excludimus ac eciam eximemus.
C [page 129)
Constitutions synodales de Guillaume de Marcossay
Reverendus in Cliristo pater et dnûs dnûs Guillelmus Dei et apostolice sedis gracia episcopus Gebenn statuta quedam à quibusdam suis predecessoribus edicta renovando , aliquibus aliis infra scriptis addictis, denuo in sua synodo, de consilio sui capituli, statuit et ordinavit, voluit et decrevit finiter observari.
Primo monuit omnes et singulos qui ad suam synodum venire tenentur de jure seu de consuetudine, quod ipsi ad
primam synoduni veniant et sequentes, sub pena excoramunicacionis,quam contra inobedientes seu rebelles ferret, alia monicione de cetero super hoc facienda.
Item, quod omnia et singula in provincialibus et synodalibus statutis contenta diligenter habeant et observent et secum portent, tenentes ea in primâ suâ synodo in earum propriis manibus et in aliis sequentibus synodis corara ipso, et in eis taliter de cetero studeant, quod sciant, cuin exarainati fuerint, super ipsis omnibus respondere; alias punientur.
Item, quod parrochiauos suos in sacramentis ecclesiasticis instruant in articulis fidei et in decem preceptis legis, ac addiscendo Pater noster et Ave 3Iaria et Symbolum et ea dicendo fréquenter et ad festa tenenda diligenter inducant, necnon ad raortalia et alia peccata vitanda, et ad missas integriter audiendas diebus dorainicis et festis, et in suis parrochialibus ecclesiis pacifiée et sine tumultu et infra ecclesiam et non in plateis murmurando aut cimisteriis commorando et sirailiter, quando predicabitur Verbum Dei, et quod ad bona opéra facienda eos exortentur verbo pariter et exemplo, maxime cum scriptum sit, quod si sacerdos peccaverit, faciet delinquere populum, et quod prelati tôt mortibus digni sunt quot ad subdictos perdicionis exempla transraittant.
Item, quod sacratissimum Corpus Dei nostri Jhesu Christi honestissime et mundissime et sub clavi custodiant ac inilluminent in elevacione ipsius, sicut decet.
Item sacrum crisraa et oleum cathecumenorum et infirmorum ac eorum baptistorium teneant firmata sub clavi, et quod nuUus utatur antiquo crismate, uisi nécessitas hoc suaserit faciendum.
Item, provideant et procurent omnes et singuli supradicti, quod ecclesie corum et ipsorura ecclesiarum librl, calices et casule, campane, lampades et alia ornamenta ecclesie in bono statu sint et raanuteneantur, expensis illorum, qui ad hoc astricti sunt, de consuetudine vel de jure.
Item, quod nomina omnium et singulorum parrochianorum, qui confessi fuerint et Corpus Christi reccperint in Pascate et nomina omnium et singulorum, qui tune non
confessi fuerint, nec Corpus Chri^ti acceperint, scribant curati predicti et in alia primâ synodo ea tradant.
lteni,quod in testamentis fiendis in prescncia curatorum et super relictis ad pias causas incitandis, constituciones alias l'acte diligencius observentur.
Item, quod nuUus secum teneat nnulierem suspectam, et caveat quislibet quod non incurrat sentencias contra concubinarios, alias olim latas.
Preterea rogavit dictus dnus episcopus omnes et singulos supradictos, quod pro bono statu dni nostri pape et ecclesie sibi commisse, ac liberacione terre sancte, et transfretanlibus, nec non pro pace inter catholicos observanda, et pro ipso episcnpo quislibet velit horare fréquenter et dicere S[)ecialiter infra festum beati Martini devotissime de sando spiritu propter hoc unam missam.
Item, quod aliqui rectores maladeriarum dicte dyocesis minime recipiant in maladeria eorura aliquem leprosum, nisi de mandato dni episcopi, facto sibi per litteram sigillo ipsius dni vel curie sue sigillatam et nisi fuerit examinatus examinacione dni episcopi et eius vicarii. Et quocies scient aliquem esse infirmum vel ad eorum noticiam pervenerit. quod notificent dno episcopo uel eius vicario vel delegato per eosdem.
Datum infra ecclesiam Gebennensem, die mercuri post festum beati Luce euvangeliste, anno Dui MCCC™« sexagesimo sexto, quo anno fuit dictus dnus Guillelmus episcopus de Vapiensi ecclesiâ translatus ad ecclesiam Gebenn.
D [page 120)
Constitutions synodales de Guillaume de Lornay
In nomine Dui, Amen. Anno Dui MCCC nonagesimo quarto, diebus luna; et martis post ascensionem Dni, nos Guillelmus Dei et apostolicœ sedis gracia episcopus Geben; pro reformacione subditorum nostrorum animarumque salute ac scelerum corrupcione, ut mala victentur et bonis operibus verbo pariter et exemple salubrius insista-
tur, sanctam synodum in nostra ecclesia beati Pétri Geben. duximus celebrandam, in qua vestigiis, statutis, constitucionibus predecessorum nostrorum inhérentes, duximus statuendura nichil detrahere à constitucionibus sacri concilii Vienn., ineffabiliter observari precipimus et iubemus in ipsis contentis, etc.
In primis igitur, pro vita et honestate tocius cleri, monemus vos omnes et singulos, quod habitum et vestes deferatis honestas et non nimis brèves nec zonas desuper, licoreasque et tabernas non frequentetis, barbas non nutriatis, neque comas et potissime in sacris constituti, sed honeste accedatis, ut alias fuit statutum, etc.
Item, monemus vos omnes bénéficiâtes in nostra cyvitate et diocesi Gebenn, quatenus manuteneatis edificia et domos beneficiorum vestrorum in bono statu, et ruynosa iuxta facultates ecclesiarum seu beneficiorum reparetis, et super coperturam ibidem necessariam nunc vel in futurum taliter, probe et fideliter provideatis, quod vestri defectu, culpa vel negligencia imposterura non veniat in ruynam. Et si contra feceritis et négligentes fueritis in hac parte, ex iniuneto nobis officio super hiis providebimus, et ad correpcionem contra vos procedemus secondum canonicas sanciones.
Item inhibemus vobis omnibus sacerdotibus, sub pena excommunicacionis, ne in altaribus noviter constructis et erectis, sine nostri vel vicarii nostri licencia speciali, celebretis, nisi fuerint sufficienter doctata.
Item, monemus vos rectores ecclesiarum et vicarios vestros, quatenus parrochianos vestros, qui fuerint excommunicati, nuncietis singulis diebus dominicis excommunicatos, prout in constitucionibus super hoc edictis continetur, ut, salteiu verecundia raoti, festinent ecclesiastice redire unitati.
Item inhibemus vobis rectoribus ecclesiarum sub pena excommunicacionis, ne aliquos vicarios in ecclesiis vestris admoditis aut alias constituatis, seu deputetis, absque nostri licencia speciali et per litteram concedenda. Et insuper inhibimus sub eadem, quod nullatenus ecclesias vestras alicui layco admodietis uel adrendetis? ut alias fuit statutum.
E page 136)
Constitutions synodales de Jean de Murol (1381)
Primo, quod inseratur in constitucionibus semplicium habentium animarum regiraen, duodecim articuli fidei continentes in Cimbolo Apostolorum; septem peccata mortalia; decem precepta legis, et septera opéra raisericordie. Primus articulas est in person. Dei Patris etFilii: Credo in Deum, etc.; et hune composuit beatus Petrus, princeps appostolorum. Secundum composuit beatus Andréas, qui dixit: In Ihesum Christum. Tercium composuit beatus Johannes, dicendo : Qui conceptus est, etc. Quartum beatus Jacobas maior, dicendo: Passas suh Poncio Pilato, etc. Quintura beatu? Thomas, dicendo: Ad itiferna? tercia die, etc. Sextum composuit beatus Jacobus rainor. diceiido : Ascendit ad ceJos, etc. Septiraum composuit beatus Philippus, dicens: Inde ventiirus, etc. Octavum composuit beatus Bartholomeu.?, qui dixit : Credo in Spiritum, etc. Nonura composuit beatus Matheus, dicendo: Sandam Ecclesiam. Decimum composuit beatus Symon, qui dixit: Sandoriim commimionem. Undecimum composuit beatus Judas Caudos, qui dixit : Carnis resurrectionem. Duodicimum composuit beatus Mathias, qui dixit : Vitam eternam. Amen.
Secuntur septem peccata mortalia, que continentur sub isto verbo Saligia; versus dat septera vicia hœc dicio Saligia.
Primum peccatum est superhia; quod intelligitur per primam litteram predicti vocabuli. Secundum, per secundara litteram, Avaricia. Tercium est per terciam litteram, Ltixiiria.Q\ia.vt\im est per quartam litteram. Ira. Quintum est per quintam litteram, gula. Sextum est per sextam litteram, Invidia. Septimum est per septimam litteram, Acedia.
Secuntur decem precepta legis, que continentur effectualiter in versibus sequentibus:
Ununi crede Deum. Ne jures vana per ipsum. Sabhata sanctifiées, et venerare patres.
Non sis occisor, fur, mccus, tcstis iniquus, Vicini que thorum, resque caveto suas.
Secuntur septem opéra raisericordie, contenta in versibus sequentibus:
Visita, cibo, porto, redimo, colligo, condo.
Conside, castiga, solare, retnitte, fer, ora.
Item, quod, dicta die dominica, dicti curati exponant suis parrochiauis, per se vel per eorum vicarium, sacramenta ecclesie, et alia, juxta concilium Viennense, quod incipit : Quot sunt sacramenta, etc.
F (page 172)
Constitutions synodales de François de Mez
Constituliones synodales Francise! Ep. Gebenn, edcnde in proxiraum et celebrande gebeunen (ad instrueudum praesbyteros paroehiales in sacris canonibus).
Quoniam salutiferum valdè est summèque necessarium et conveniens, ut hi qui ad dispensacioneni et niysterium ecclesiasticorum sacramentorura, que pro medela vulneris humani generis, et ipsius raorbi curatione a celesti medico Christo Jliesu piâ miseratione et congruenta instituta sunt precipue censentur electi, cunctis aliis precelant religionis sanctimoniâ, scientiâque et décore virtutum, proptereà quippe Nos Franciscus Mis. Div. Epis, et Princeps Gcbenn. summo studio, summoque desiderio affectantes taies effici et esse semper, eos presertim, qui in parte nostre sollicitudinis et super nobis coramissum gregem vocati sunt, presbyteros quidem civitatis et diœceseos nostrarum Gebenn, curam gerentes animarum, quorum plurimi, dolenter defferimus, hue usque valdè ignari ac nimium inbecilles extitêre, causante presertim librorum carentia et studii deffectu. Idcirco de Yen. fratrura nostrorum Prepositi et Capituli hujus Eccl. nostre Gebenn. Consilio et assensu, in hcâc nostrâ sacrâ episcopali synodo statuimus, et ordinamus per prœsentes, ut deinceps perpetuo rector quisque, seu curatus aut vicarius, nunc et pro tempore existens, cujuscumque parochialis ecclesie et curam habentis animarum tam civitatis et diecesis nostrarum pre-
dictarum, teneatur efficaciter et debeat apud sepossidere, habere et tenere librura aliquera seu tractatum ab aliquo doctore sacre tbeologie vel sacrorum caQonutn editum, de singulis ecclesiasticis sacramentis ac rébus sacramentalibus, eorumque et cujuslibet eorum formis, materiis ac salutaribus effectibus, aecnoa de intentione spécial! et generali habendâ per eos, in conferendis sacramentis eisdem, quantum ad se pertinet, edocentem; insuper et in quo quidem libro seu tractatu hujusmodi, unusquisque rectorum, Curatorura et vicariorum eorumdem fréquenter ac curiose studere, seque contentis in eo instruere competenter. ac doctum reddere pariter et expertum cum conferentia aliorum convicinorum suorum curatorum et rectorum ecclesiarum. Et, quantum à nobis diligenter perquisito, ex tractatibus hujusmodi qui breviores pariter et uctiliores reperiri possent, duos signanter reperimus, materiam hanc sacrorum utiliter et claro stilo déclarantes, quorum unus à bone memorie Domino Guillelmo Parisiensi episcopo, dicitur edictus ; alter vero Ilanipulus Curatorum describitur, qui ambo apud multos è civitate et diecesi nostris presbyteros habentur.
Verum ut tractatus episcopi vel alter eorum aut alius consimilis per quemlibet curatorum et vicariorum predictorum facilius ac commodius habeantur, mandamus siquidem per présentes omnibus et singulis decanis dicte nostre diecesis, eisque nichilominus et eorum cuilibet, in virtute sancte obediencie, districte precipimus, utipsorum quilibet infrà sex menses ab hâc die in antea proxime secuturorum, quos sibi et eorum cuilibet pro termine perhemptorio assignamus, alterum ex tractatibus hujusmodi transcribi pariter et exemplari faciant et procurent, cum effectu, eoque deinde correcte, et exhibeant per se vel per alium, aliquo in loco decanatûs seu magis accomodo, ubi omnes et singuli ipsiûs decanatûs rectores et vicarii ecclesiarum pro tempore existentes, copiam seu transcriptum ejusdem libri vel tractatiîs commode faciliter recipere possint. Quam quidem copiam seu transcriptum singuli eorum recipere et habere teneantur cum affectu, sub predicta pena, sivè propriis sumptibus et expensis, medietatis ac canonico cessante impedimento, infrà sex alios menses
prefatos duodecim in médiate sequentes, de contentis in hujusmodi libro seu tractatu quem, sicut prefertur, habuerint, eis potissiraum que ad officium ipsorum pertinent, uobis vel à nobis deputatis competenter respondere.
Contrarium vero facientem et opus tara salubre negligentem, alias nichilominus punituri, prout nostre et racionis erit.
Preterea vero, ut ipsa mater graciarum, mater misericordie et totius consolationis, que sacratissimo suo partu in quo antè et post Virgo permansit, in eternum Eve prime matris delevit flagitium, virgo quidem sacratissima Maria Dei genitrix, que cum sanctis electis Dei continuis exorat precibus Deum patrem ingenitum, ejusque filium unigenitum ac Sanctum Spiritum Paraclitum, semper eo devotiùs ac crebriùs veneretur dignis laudibus etpreconiis colaudetur, quo ex hoc multis variisque perturbationibus nunc, proh Dolor! concussi populi christiani preces et gemitus dignanter exaudiat, ac pro eis divinam impetret veniam, Statuimus pariter et ordinamus, de simili consilio et assensu, ut amodo in antea in presenti nostrâ Gebennensi et singulis collegiatis, ac parochialibus civitatis et diecesis nostrarum proedictarum ecclesiis, necnon per quosvis seculares presbytères et rectores ecclesiarum ipsarum, nunc et pro tempore existentes singulis diebus sabbati totius anni, festo novem lectionum vel octava alicujus festi solemni non inpediente, Adventus quoque Domini et Quadragesime, ac quatuor temporum diebus cum vigiliis festorum solemnium, duntaxat exceptis, officium totum diurnum pariter et nocturnum de ipsâ gloriosâ Dei Génitrice Maria, ejusque laudibus devotè ac solemniter dicatur, prout et quemadmodum officium ipsum ad hoc specialiter ordinatum extitit et presentibus adnotatum; quod quidem officium haberi volumus et mandatum inscriptis per quemlibet presbiterorum et rectorum predictorum. Statuens insuper et ordinans singulis feriis quintis vel aliâ die magis accomodâ, exceptis diebus et vigiliis predictis, officium et horas canonicas dici et fieri, praecipua cum devotione in predictis ecclesiis ac per quemlibet rectorum et vicariorum predictorum de ystoria Passionis, seu vita cujuslibet sancti vel sancte, patroni vel patrone sua-
rum hujusmodi ecclesiarum, ut et iidera sancti vel sancte, pro illius loci vel parochie fidelis populi protectione et salute Deum precari dignentur devocius.
N° III (page 229)
Statuts de la Confrérie du Corps de Dieu (1387)
De Confratria in honorera Corporis Christi.
In nomine Ste et individue Trinitatis Patris et Filii et Spiritûs Sancti. Amen.
Sequitur ordo confratrie perpetuo celebrande in honorera Corporis Christi ac totius Curie supernorum per raercatores civitatis Gebenn. modo et ordinatione infrascriptis, que incepta fuit anno Dni 1387.
■ Prirao. Quilibet confrater teneatur die praedicti festi Corporis Chi interesse in processione et propria manu portare unam torchiam ceream, que ad magis ponderet très libras et non ultrà, nec tamen rainus debeat ponderare, absque aliquà pignura tloratam, nec per alium portare facere possit, nisi casu necessitatis, et tune eo casu per aliquera idoneura portare faciat, et non aliter et in eâ vadant bini et bini.
Item, die Veneris sequenti festum predictum, quolibet anno Prior celebrare faciat unam Missam ad notam (1) de Octava predicti festi in ecclesiâ, in quâ dicta Confratria fiet. In quâ Missâ, dura celebrabitur, intersint omnes confratres in villâ existentes, nisi justam habeant excusationem et in defectu solvant sex denarios recuperandos per Priorem absque aliquâ gracia fiendâ, nec ex eâ recédant donec ipsa finita, et quilibet olïerat unura denarium.
(1) Nous cennaissons deux eKemplaires des Constitutions synodales de l'ancien diocèse de Genève. L'un est aux archives du Chapitre de Sion et l'autre aux arcliives de Genève. Les Constitutions de François de Wez'ne figurent pas dans le manuscrit de Sion.
(2) Missam cantatam.
Archives de Genève (1)
Item, cum alterius confratvis dicte Confratrie mori contigerit, omnes confratres interesse teneantur sépulture dicti sui confratris defuncti et dum corpus intumulabitur et fiet libéra me, suam torchiam tenere, donec sepultus fuerit sub penâ predictâ in defectu premissorum.
Item, quilibet confrater teneatur, pro remedio anime cujuslibet sui confratris defuncti, unum auperem semel sustentare et dicere viginti quinque Pater Noster et Ave Maria.
Item, insuper octavâ die post obitum cujuslibet confratris defuncti, Prior celebrare faciat unam Missam de defunctis ad notam in ecclesia in qua corpus defuncti sepultum fuerit et in eâ missâ intersint omnes confratres sub pena predicta, et ibi per totam Missam quilibet confratrum teneat facem suam. donec dictum fuerit Lihera me.
Item, si in consortio dicte Confratrie sive fraternitatis intersit aliquis confrater inhonestus, risossus (rixosus) aut aliter mali morigeratus, Prior, habito concilio trium vel quatuor seniorum ac honestiorum suorum confratrum, habeat potestatem talem prenominatum reraovendi absque aliquali conditione.
Item, si in aliquo casu oriatur questio, dissensio, vel alia inter aliquos confratrum predictorum, Prior vocatis secum, ut supra, predictis, sic discordiam possit concordare, nisi sit talis discordia, que majorera cause cognicionem requirat.
Item, in loco in quo dicta Confratria sive Fraternitas celebrabitur, maxime ad comestionem, nullus confratrum pueros aut canes adducat, alioquin pro ipsis solvant 12 denarios.
Item, quilibet confratrum solvat, cum in dicto consortio intrare voluerit, pro primo anno duos florenos, una cum suo debito, et subsequenti quolibet anno, tura pro fructibus quam pro suo debito, quatuor solidos.
Item, nullus confratrum panera, vinum, carnes aut alia cibaria per se aut per alium extrahere debeat, et qui contrarium fecerint, solvant duodecim denarios, et nisi Prior ipse predictas penas recuperaverit, ipsas solvere teneatur.
Item, quilibet confrater, qui dictam confratriam inti'are
voluerit, statuta predicta ac fienda per priorem et consiliarios jurare teneatur et eiJem priori in premissis absque contradictione obedire.
Item, si in dicta confraternitate intersint aliqui confratres utriusque sexus, qui predicta eis ad solvendum ordinata aliquo casu solvere récusent, Prior propria auctoritate potestatem taies pignorandi ubique habeat, absque aliquali oppositione vel contradictione et pignus pênes se decernere, donec sibi satisfecerint.
Item, quod in dicta Confratria seu fraternitate nullus ad ipsam regendam Prior aut alius Officiarius possit ac debeat eligi, nisi sit mercator, et quicumque confratrum electus fuerit ad serviendum per Priorem electus, id facere minime recuset, et si contrarium fecerit, talis a dicto consortio per Priorem privari possit et qui electus fuerit per confratres predictos in Priorem nullo modo recusare possit vel debeat.
Item, eo anno quo Prior eligitur, cum ipso eligantur quatuor consiliarii ex diclis confratribus mercatoribus, quorum Prior, habito consilio predictorum, habeat potestatem omnia ad dictam confratriam necessaria faciendi.
Item, quod Prior dicte confratrie nullo modo teneatur confratrem dicte confratrie liberare, si aliqua de causa ad comestionem predicte fraternitatis intéresse recuset, qualiscumque sit.
Item, pro unoquolibet confratrum dicte confratrie qui nunc sunt vel pro tempore fuerint, Prior habeat et debeat unum signum tradere cuilibet ad librandum unum pauperem, cui debeat dari médius panis valens duos denarios, item unam pinsternam vini, item una pecia porci, item fabe, prout est moris.
Item, quod mulieres confratrise in dicta confratrie existentes debeant et teneantur unam torchiam similem aliis torchiis suprà dictis, per unam personam idoneara portare facere in processione, supra dicta tum et alia facere prout alii confratres facient et facere tenentur prout suprà.
Archives. Portef. hislor., n" 33Î bis.
N° IV {page 265)
Cession faite par le comte de Gruière à la princesse Yolande pour la construction du monastère de Sainte-Claire
Nos Franciscus Cornes Gruerie et Sabaudie Marescallus. Universis et singulis presentibus ac posteris notum fieri volumus atque manifestum, quod cum impresenciarum habeamus tenearausque et possideamus in Civitate Gebennarum quandara domura nostram sitam in carreria vulgo dicta Verdana, juxtà domura heredum quondam Pétri de Fontana a parte venti, domum spectabilis militis domini Ludovici de Genost a parte borree, carreriam publicam Verdanam predictara anterius, et ortum seu gerdile Johannis de Songeto, orto seu gerdili nostro eidem doraui contiguo intermedio posterius. Quam siquidem domum et eius pertinencias universas Illustrissima et excellentissima Domina Yollant primogenita et soror Christianissimorum Francie Regum, Ducissa Sabaudie Domina nostra metuendissima certis, piis ac laude dignis, ut accepimus, causis et respectibus suum ad hoc animum moventibus habere et sibi légitime acquirere affectans, maxime pro fondatione monasterii ac inicio religionis monialium sancte Clare Reformationis bone memorie sororis colete nobis vivo sermone venalem postulavit cum orto et pertinenciis eiusdem predictis, ant quod illam sibi premissorum intuhitu cedere, donare transferre et remittere vellemus. Ecce quod nos ad ea que laudem dei et sanctorum, tociusque populi ac animarum salutem divinique cultui augmentum respiciunt libenter intendentes, et potissime ob singularem devotionem quam beato Francisco, cujus Domine gerimus, et sacro eius ordini specialiter habemus, votis etiam omnibus prelibate illustrissime Domine nostre Ducisse favorabiliter annuentes, certisque aliis devotis et laudabilibus moti considerationibus, de iuribus siquidem nostris in eâ parte ad plénum pvimitu» informati, ex nostra certa scientia et animo deliberato, pro nobis et nostris heredibus et successoribus universis sponte et liberaliter cedimus, donamus, rcmittimus, reliuquimus atque transferimus, nosque UberaUter cessisse,
donasse, reliquisse, remississe et transtulisse, cumque donatione perpétua pura, mera et irrevocabili, que dicitur inter vivos facta, nullathenus revocanda, sed perpetuo tempore valitura légitime confilentes per présentes, prout melius et validius fleri dici et interpretari potest, etiam ad dictamen sapientum et peritoruin si expédiât prefate Illustrissime ac Excellentissime Domine Ducisse presenti et stipulanti pro se et suis heredibus et successoribus quibuscumque, et habituris causam ab eis, supralimitatam domum nostram una cura orto seu gerdili contiguo et posteriori predicto, nec non quicquid iuris, actionis, rationis proprietatis et tituli habemus et habere possumus in eisdem fondisque, juribus, ingressibus, egressibus vivanciis, appendenciis, dependenciis ac pertinenciis suis universis et singulis, ad habendura, intrandum tenendum et possidendum, ac quicquid de ipsis eidem Illustrissime Domine placuerit faciendum et disponendum. Et hoc tam eiusdem Illustrissime Domine Ducisse contemplacione ac premissorum intuhitu et occasione, quam causantibus complurimis beneficiis gratuitis et honoribus nobis per ipsam bénigne ac liberaliter impensis, et quia nobis ita fieri placet, Devestientes propterea nos ipse cornes prefatus pro nobis et nostris predictls de prelimitata domo et orto seu gerdili, fondisque juribus et pertinenciis suis quibus supra, nihil juris, actionis, rationis, tituli proprietatis, seu alterius cuiuscumque reclamationis in eisdem cessis, remissis, donatis et translatis de cetero retinendo, sed in eamdem dominam nostram Ducissam et suos totaliter et imperpetuum transferendo. Constituentes domum ipsam cum pertinenciis predictis abinde tenere et possidere precario nomine prelibate Illustrissime Domine nostre Ducisse et suorum, donec corporalem possessionem acceperit per se vel alium eius nomine, quam propria auctoritate accipiendi et acceptam retinendi perpetuo facultatem presentibus conferimus. Promittentes itaque nos Franciscus Comes prefatus pro nobis et nostris iam dictis, bona fide nostra et sub omnium et singulorum nostrorum mobilium et immobilium yppotheca speciali ac expressa obligacione bonorum quorumcumque, et per iuramentum nostrum ad sancta Dei Evangelia corpora- Uter tactis scripturis prestitum, Premissas cessionem,
donationem, translationem et remissionem, omniaque et singula supra et infiascripta ratas gratas firmas et validas, ac grata rata firma et valida habere perpetuo et tenere ac inviolabiliter observare et nunquam contrafacere, obicere, dicere vel venire seu contravenire volenti in aliquo consentire per nos vel alium modo quovis in futurura, etiam sub omni juris et facti renunciatione ad hec necessaria pariter et cautella. In cuius rei testimonium bas litteras nostras omni evo duraturas et valituras per notariura publicum et ducalem sabaudie secretarium subsignatum fieri iussimus, et ad majorera roboris firmitatem illas manu propria signavimus, et sigilli nostri appensione muniri iussimus. Datas Ypporegie die quinta Decembris, anno Domini Millesino quatercentesimo septuagesimo tercio. France conte de Gruiere.
Deneschel, pro Deo.
Prefatum Dominum Comitem et Marescallum.
^Archives royales de Turin.)
Erection de la maison de Sainte-Claire à Genève
Violant primogenita et soror cristianissimorum francie Regum, Ducissa Sabaudie tutrix et tutorio nomine Illustrissimi filii nostri carissimi Philiberti Ducis Sabaudie Chablasii et Auguste, sacri Romani imperii principis vicariique perpetui, Marchionis in Italia, principis pedemontium Nicieque Vercellarum ac friburgi etc domini, universis et singulis présentes nostras licteras inspecturis notum facimus, quod exhibitis nobis et per nos cum eâ qua humilitate seu reverencia decuit, receptis licteris a sanctissimo domino nostro Sixto papa moderno ad nostram et illustris ac reverendi fratris nostri carissimi episcopi gebennensis supplicacionem, datis Rome decimo Kalendas aprilis anno proximo decurso pontifficatus sui anno secundo, more romane curie plumbatis, erectionem atque fundacionem in civitate gebennensi de et pro Religione atque ad causam Religionis monialium sancte Clare reformationis bone
memorie sororis colleté, fiendis concernentibus ipsarumque tenoribus consideratis ad dicta opéra extollenda concernentes, voluntatemque sedis appostolice super hiis iraitantes, ymo et mandatis illius obedientes, parentes atque tam salubre opus merito comraendantes. Assensum, consensum expressamque voluntatem nomine nostro et dicti filii nostri duximus huic saluberrimo operi nostros fore prebendos, dandos atque concedendos et quos per présentes damus, concedimus atque conferiraus bas licteras nostras in tcstimonium concedentes. Datas ypporegie die secunda mensis decembris auno Domini millesimo quatercentesimo septuagesimo tercio sub sigillo nostro et signeto manuali secretarii nostri subsignati.
Violant,
Per dominam presentibus dominis.
Petro de Sancto Michaele Cancellario.
Francesco comité gruerie Marescallo Sabaudie. Johanne de Levis, comité de Villariis.
Antelmo domino Miolani.
A. Aimone de Plozascho préside.
Petro Bonivardi domino Barre.
Ludovico domino Avanciacli magistro Hospicii. Lanfranco de advocatis.
Marcho de Vastamillis.
Oldrado de canavoxiis advocato fiscali.
Aymone de greyres magistro requestarum.
Ruffino de Mûris financiarum generali et Johanne Locterii Thesaurario Sabaudie generali.
(Archives de Turin.)