SAINT-VINCENT
(Vers 1083.)
£o tempère que Willclmus rex Anglorum cum Fulconc Andegaveosi comité juxta castcllum Vallium tremam accepi t, venit Hugo Viator ante regem Anglie in caméra Hoelli decani, et ibi ex precepto régis dixit se ca conditione émisse domos et vineas quas intcr sancium Yincentium et turrcm habebat , quod post exitum suum de seculo sanctus Yincentius et monachi ejus quietas eas habeant et similiter eas teneant sicut illi tenuerant, a quibus ipse ex consensu monacborum emerat, quod donum rex confirmando annuit, ita ut predictus Hugo ea que sancto Vincentio dederat ulterius nec f(»risfacere, uec darc posset, nec Tendere , sed prescripta conditio inconvulsa sancto Vincentio ejusque monachis servaretur; unde rex Willelmusabbatem Willelmum vice omnium raonachorom de assensu bujus doni per qucmdam baculum investivit , videntibus subscriptis hominibus : Gausfrido Constantiniensi episcopo , Rogerio comité, Widone de Oilleio , Hoello decano et Angerio monacho. (Cartulaire de Saint- Vincent, charte 99. )