‹ Histoire de l'église Saint-Bénigne de DijonChapitre 105 sur 148 · FOSSAM · texte numérisé non relu

FOSSAM

Post capitulum dicitur Verba mea cum pulsatione signorum, et statim fit officium cum nota solemniter, sicut fit in crastino Omnium Sanctorum. Thesaurarius debet ponere unum tapétum super tumbam, sacrista duos cereos ardentes usque in crastinum post completorium, ad officium et ad missam quinque in candelabro. Quando erit tempus pulsandi, debet sacrista pulsare majus signum de choro ter. Nullus debet cantare aut legere nisi cui jusserit cantor. Duo dicunt Venite. Regem cui omnia ; ad ultimum responsorium dicuntur versus qui sequuntur post Libéra me; reincipitur in fine Libéra me ; très collectæ dicuntur, Præsta quæsumus. Deus veniæ et Fidelium. Ad officium debent omnes esse, etiam abbas si præsens fuerit; de collatione vadunt ad caritatem. Ad missam thesaurarius ponit unum pallium super fossam. Qui régit chorum non de pueris et est in cappa, diaconus et subdiaconus in casulis. Très collectæ dicuntur Suscipe. Deus veniæ. Sanctorum. Post elevationem pulsatur majus signum de choro. Cantata missa omnia signa pulsantur. Processio vadit ad corpus, sacerdos indutus alba et stola, servitores ecclesiæ revestiti cum majori cruce et thuribulo et candelabris argenteis et aqua benedicta. Cantor incipit resp. Libéra me; post Libéra me, Verba mea; intérim sacerdos primo aspergit corpus de aqua benedicta, deinde vadit per claustrum ; post Verba mea, Pater noster a cantore, orationes Deus origo. Piærecordationis. Suscipe Domine ; post dicitur Requiescat in pace. Miserere mei; dicitur item Oremus. Deus veniæ. Deus cujus. Fidelium. Requiescat in pace . Clementissime. Benediclio Dei Patris et Filii.

[Sequitur notitia de colore indumentorum sacerdotalium]

(211) Notandum est quod ab Adventu Domini usque ad Septuagesimam sacerdos, diaconus et subdiaconus debent uti casula et aliis indumentis albis , a Septuagesima usque ad Paschafloridum, croceisvel viridibus; a Pascha florido usque ad Pentecosten, albis, excepta septimana sancta; et a Pentecoste usque ad Adventum Domini debent uti casula et aliis vestimentis rubeis. Item notandum quod, quando cantatur de Trinitate, de beata Maria, de angelis et de sancto Johanne evangelista. utuntur vestimentis

albis ; quando de Sancto Spiritu, de Cruce et de sancto Benigno, utuntur rubeis. Item notandum generaliter quod, quando cantatur de evangelista vel apostolo utuntur vestimentis rubeis, et idem de martyribus; de confessoribus vero utuntur vestimentis croceis vel viridibus; quando cantatur de virgine et martyre vel martyre solum, utuntur vestimentis rubeis; quando de virgine solum, vestimentis albis; quando cantatur de una sancta muliere, non virgine nec martyre, utuntur vestimentis croceis vel viridibus.

[Sequitur notitia de juramento quod abbates in suo adventu præstare debent]

Ista sunt quævenerabiles patres nostri abbates hujus monasterii Sancti Benigni de Divione consueverunt et debent facere in suo adventu : Ante omnia jurare, sicuti jurarunt prædecessores vestri olim abbates dicti monasterii, et quæ vos, domine reverende Pater noster, abbas hujus monasterii, similiter in vestro jocundo adventu ante omnia jurare debetis.

Et primo debetis jurare quod vos jura et libertates dicti monasterii vestri custodietis et defendetis pro posse vestro contra omnes, præsertim jus in cuditione monetæ per dominos duces Burgundiæ, et jus competens et alia privilégia et jura eorum competentia.

Item jurabitis ædificia ad dictum monasterium pertinentia pro posse vestro manu tenere, ut puta fabricam ecclesiæ ipsius monasterii cum domibus, furnis, molendinis, terris, vineis et aliis omnibus necessariis in prædictis, et si quæ sint alienata, revocare juxta posse.

Item priores vel officiarios dicti monasterii a suis officiis non removere nisi ex justa et rationabili causa, quæ

probata sit per antiquos religiosos dicti monasterii et per priores ad hoc evocatos.

Item nemora de Loschieres, dou Fracois et de la Chôme du Fay nullo modo vendere vel alienare aut excidi facere, nisi pro necessitate domorum et ædificiorum ad dictum monasterium spectantium.

Item juridictiones et justitias villarum et terrarum dicto monasterio et ecclesiæ pertinentium bene et fideliter sustinere, defendere et tueri contra omnes.

Item statum administrationis conventus in potu et cibis conservare et eidem caritatem ministrare juxta morem consuetum.

Item non posse vel debere facere vel creare monachum sine consensu totius vestri conventus, nisi in monasterio Sancti Vigoris, et ibidem creatos non fieri monachos hujus monasterii nisi de licentia dicti conventus.

Item non posse creare vel vestire monachum in dicto monasterio nec alibi in aliquo prioratu vel extra nisi de consensu dicti conventus.

Page 1