‹ Histoire de l'église Saint-Bénigne de DijonChapitre 88 sur 148 · LXXII. — De tribus diebus Rogationum · texte numérisé non relu

LXXII. — De tribus diebus Rogationum

Feria secunda, finitis matutinis eunt fratres dormitum, et plus solito dormiunt usque ad solis ortum, quia meri-

dianam omissuri sunt, nec sonitu ut moris est excitantur; tamen, postquam pueri legere cceperint quos ad horam competentem magister virga excitât quam quietius potest, amplius jacere non præsumunt. Post primam dicitur Verba mea quod omissum fuit ad matutinum, si tricenarius agitur. Deinde dicuntur VII psalmi cum letania, quos sequitur missa matutinalis, non ut solet pro defunctis, sed de die cum consuetis collectis quee soient (148) dici ad magnam missam privatis diebus. Sanctorum tuorum non dicitur, quia ipsa missa canitur ad majus altare, et est eadem quæ et major, nisi festum intervenerit, et tune de ipsa festivitate canitur missa matutinalis. In capitulo, post versum Pretiosain conspectu, non dicitur Deus in adjutorium, nec locutio est in claustro. Post tertiam mixtum accipiunt pueri. Post sextam ascendunt omnes dormitorium quasi pausaturi, sed cum, parvissimo intervallo transacto, audierint scillæ pulsationem, descendunt in claustrum, lavant manus et faciem, capita pectunt, et pulsato majore signo in choro in ecclesiam vadunt, factaque oratione incipitur ab uno puerorum ant. Exurge Domine, psalmus Deus auribus adjuncto Gloria Patri. Sequitur a sacerdote hebdomadario versus Ostende nobis. Kyrie eleison. Pater noster. Et ne nos; psalmus Deus misereatur, versus Et reniât super nos, collecta Mentem familiæ.

Intérim omnia signa pulsantur. Deinde, incipiente cantore ant. De Jérusalem, processio exit per ostium sancti Stephani, famulis vexilla præferentibus ; sequuntur duo juvenes, unus scilicet qui portât aquam benedictam, et alius crucem ; post quos subdiaconus alba indutus, ferens textum evangelii; deinde sacerdos revestitus in cappa, portans sanctuarium; postea sequentibus aliis sicut est ordo eorum, præcedentibus novitiis. Finita ant. De Jencsalem-, incipit armarius de aliis prout sibi placuerit. Ipsa die debet ire processio ad capellam Ducis, nisi tempus pluviosum impedierit, aut villa in interdicto fuerit : tune enim non exit processio de claustro. Quod si cessaverimus nulla fit processio, sed solummodo sacerdos majoris missæ cum cruce et aqua benedicta circuit officinas, ut die dominica, conventu in choro sedente.

Ad ostium ecclesiæ stantes, duo famuli elemosinarii cum gemino fasce baculorum ministrantsingulis fratribus, qui ad introitum ecclesiæ ad quam itur reddituri, iterum exituri recipiunt eosdem a [famulis], sicut et ad introitum monasterii, quando reditur, [reddunt]. Cum ventum fuerit ad introitum ecclesiæ ad quam itur, incipit cantor responsorium vel antiphonam de sancto in cujus honore fundatus est locus, collectaque præmisso versiculo subjuncta cum tono, faciunt orationem cum inclinatione consueta. Facta oratione, cantatur nona, cantanda quoque intérim in majori ecclesia, signo pulsato ad horam competentem a custode ecclesiæ, ab infirmis qui ad processionem exire nequiverunt.

Incepta nona, hebdomadarius sacerdos, diaconus et subdiaconus, euntes in [vestiarium] revestiuntur; inde simul' revertentes in presbyterium, sacerdos finit eam. Similiter très juvenes ad missam servituri revestiuntur. Post hoc cantatur missa. Introit. Exaudivit. Post primam collectant dicitur collecta de sanctis in quorum honore fundata est ecclesia, deinde A domo tua. Post evangelium panetarius, subcellarius accipientes licentiam revertuntur. Missa finita, ad quam antiqui non mutantur versus altare,

cantor imponit antiphonam vel responsorium de sancto in cujus honore fundata est ecclesia. Intérim sacerdos et qui cum eo servierunt ad missam, cito devestiunt se. Postea duo cantores quos (149) cantor invitaverit incipiunt letaniam Au fer a nobis, et dicunt totum versum, et conventus repetit eumdem versum. Subsequuntur illi aquibus letania fit, et dicunt Miserere, et conventus iterum repetit idipsum. Inde illi a quibus letania fit semper dicunt Exaudi, et conventus repetit alternatim Aufer a nobis et Miserere.

Cum autem sanctum in cujus honore habetur ipsa ecclesia, post nomina angelorum, bis nominaverint, revertuntur, sed non ea via qua venerunt, sustentantes baculos [et] manibus gestantes sicut in eundo sic et redeundo. Ubi ad monasterium appropinquav^rint, præcipitur duobus fratribus a præcentore ut præeuntes vadant se revestire cum cappis. Finita autem prima letania, illi duo præfati incipiunt sequentem letaniam ab Agnus Dei, stante conventu in navi ecclesiæ, ipsis vero stantibus ante altare sanctæ Crucis, dicuntque ipsi duo Agnus Dei et conventus idipsum. Subjungentibus illis Suscipe deprecationem nostram, inclinant omnes et dicunt iterum Agnus Dei. Subjungunt iterum illi duo Gloria Patri ete rursum inclinant omnes, cumque inceperit Sicut erat, ingrediuntur omnes chorum, dicentes Sicut erat. Agnus Dei. Post omnes intrant duo illi a quibus fit letania, dicentes Exaudi Deus, et subjungente choro Preces nostras, et ita deinceps qui faciunt letaniam nomina sanctorum pronuntiant, et conventus complet precem dicens Intercédé pro nobis. Ad omnia sanctorum nomina inclinant omnes, præter sanctorum angelorum.

Ad priorem letaniam, qui eam cantant sunt prope præcentorem, et est ad nutum ejus secundum viæ quantitatem ut letania vel proteletur vel brevietur. Ad secundam vero letaniam debet esse præcentor juxta eos qui eam faciunt ne forte fallantur. Notandum autem quia cantores secundæ letaniæ non inclinant ad nomina sanctorum. Intrante conventu ecclesiam, omnia signa pulsantur, quæ et pulsantur quousque totus conventus ingrediatur chorum. Finita letania cantatur nona de sancta Maria. Intérim vadit prior et puisât cymbalum, et vadit conventus in refectorium. Ibi singulis fratrum propinatur in scypho suo de absinthio propter æstum. Ibi parantur herbæ crudæ, videlicet lactucæ, porrecta et legumina, et generale de flatonibus pillis his tribus diebus datur. Deinde surgentes a mensa vadunt ad ecclesiam reddere gratias. Post gratias sedent in claustro, donec servitores manducaverint. Postea pulsantur vesperi et cantantur. Post vesperas cantantur vesperi pro defunctis, sine antiphonis et cum tribus collectis. Deinde vadunt in dormitorium. Postea sedent in claustro donec audiant signum ad bibendum, et cum tempus fuerit, vadunt ad collationem, et de collatione itur ad caritatem in refectorium. In his tribus diebus non fit officium mortuorum, nisi brevis de foris venerit pro quo debeat fieri, vel frater aliquis intus finierit.

Feria tertia, eodem modo omnia aguntur, excepto quod ad aliam ecclesiam vadit processio, scilicet in (150) capellam Dominici Divitis, nisi tempus pluviosum impedierit, vel villa in interdicto fuerit; et quod ipsa die in reditu, non cantatur letania, sed loco letaniæ cantantur responsoria,

imprimis de Cruce ant. 0 crux vel resp. Tuam crucem, de Trinitate Benedicat nos Dons, de sancta Maria Félix namque es, de angelis Te sanctum Dominum, de sancto Johanne Baplista Inter natos, de apostolis In omnem ter ram, de martyribus 0 veneranda vel ant. Gaudent in cœlis, de confessoribus Sacerdotes Dei, de virginibus Offerentur, de sancto Philiberto Sanctissime confessor, etc. Venientibus in navim ecclesiæ, incipitur a præcentore resp. Laudem dicite vel ant. Salvator mundi, et finito responsorio vel antiphona, cantatur nonade sancta Maria. Cetera omnia fiunt ut in præcedenti die disposuimus.

Feria quarta eodem modo fiunt sicut superius dictum est. Postprimam tota ecclesia cortinis etpalliis solemniter paratur, et altare similiter pretiosioribus ornamentis ornatur. Thesaurarius cum uno vel duobus sociis remanet de processione, ut idonee serviant canonicis Sancti Stephani, qui eodem die cantaturi sunt missam ad majus altare. Processio vadit ad Sanctum Stephanum. Ad ingressum ecclesiæ incipit cantorresp. Sancte Dei preliose; sacerdos dicit versic. et coll. de eodem sancto præmissa salutatione ; postea cantatur nona. Qua cantata incipitur missa. Duæ collectæ dicuntur, prima de die, secunda de sancto Stephano. Post missam fit commemoratio de sancto Stephano cum ant. Tu principatum ; qua Imita, nutu cantorissecundum quantitatem viæ [letania] vel protelatur vel breviatur. Cum autem sanctum in cujus [honore] habetur ipsa ecclesia bis nominaverint, revertuntur, sed non ea via qua venerunt, et cetera omnia fiunt eo ordine quo supra scriptum est. Post hoc sequitur alia letania eodem ordine quo supra scriptum est.

LXX1II. — De Ascensione Domine

Ad vesperas ipsa die pulsantur duæ scillæ et alia signa bina et bina, deinde classicum et accenduntur cerei de candelabro et duo super altare ob reverentiam sanctuarii quod est super altare. Cantantur vesperi solemniter; psalmi feriales dicuntur; melodia de ant. Sic veniet super psalmos dicitur; resp. a tribus canitur; ant. ad Magnificat ter repetitur, et cetera omnia sicut in majoribus solemnitatibus fiunt. Post vesperas processio vadit ad Crucem cum resp. Viri Galilæi, et ad laudes cum resp. Non relinquam, nec remanet commemoratio de Cruce. Hymnis omnium horarum apponitur versus Da nobis illuc sedula, et ultimus ita mutatur Gloria tibi Domine, Qui scandis super sidéra. Antiphona de evangelio bis repetitur. Post primam facto capitulo missa inatutinalis canitur ad Crucem et est eadem quæ major, cum una tantum collecta. Præfatio et Communicantes ad utramque missam et ad privatas missas dicuntur (151) quæ de die canuntur. Finita missa matutinali cantatur tertia. Ad omnes horas ipsa die très cerei ardent ante altare.

Post tertiam ordinatur processio, sicut in quinque præcipuis solemnitatibus, et, ordinata processione, incensatur ab abbate, vel a sacerdote si abbas absens fuerit, altare et sanctuarium. Duo majora signa pulsantur. Tune incipiente cantore resp. Eduxit Dominus exit processio per ostium sancti Stephani, et præcedentibus vexillis, aqua benedicta, cruce et cereis et thuribulo et sanctuario, vadit ad ecclesiam ubi concorditer determi-

natum fuerit in capitulo, et processione intrante ecclesiam incipit cantor resp. sive ant. de sancto in cujus honore fundata est ecclesia, et cantato resp. vel ant. dicit abbas vel sacerdos versum et collectam solemniter, præmissa salutatione, incensato prius altari. Qua dicta, incipit cantor alia responsoria, quantum opus fuerit, ut sunt ilia : Post passionem suam. Cumque intuerentur. Ponis nubem. Ascendit Deus. Omnis jmlchritudo. Et revertente processione usque in navim ecclesiæ, fit ibi statio et canitur resp. Viri Galilæi. Quo finito, incipit cantor ant. O rex gloriæ, et processione intrante in chorum pulsantur omnia signa ; cerei de candelabro et duo super altare accenduntur, et cantatur missa solemniter. Cantor cum quatuor sociis régit chorum in cappis albi coloris, et cetera fiunt sicut consuetudo est in tali festivitate.

Finita missa pulsantur omnia signa de choro, et devestitis omnibus pulsantur ad sextam. Qua cantata vadunt in refectorium ad prandendum. Ibi debent esse tabulæ coopertæ. Fabam fractam, generale festivum et pitantiam et pigmentum debent omnes habere. liane procurationem debet prior Brittiniacæ-curtis. Item secunda feria. post Ascensionem Domini debet conventus pitantiam. Ad mensam leguntur sermones Eusebii Cæsariensis et Johannis Chrysostomi. IIos sermones invenies in libro Baruch. Ad vesperas super psalmos dicitur melodia de ant. Patdr sancte; ant. de evangelio ter repetitur. Ad collationem legitur sermo Leonis papæ cujus initium est Post beatani et gloriosam, et de collatione itur in refectorium ad caritatem.

LXXIV. — Quid cantandum sit per octavas Ascensions, [et sexta feria et sabbato antf. Pentecosten].

Octavæ Ascensionis similes sunt octavis Epiphaniæ. Per octavas invit. Ascendit Christus in altum alléluia. Suum est præcentoris prospicere ut illarum antiphonarum melodias faciat dici quæ specialius videntur loqui de Ascensione, ut est Nonne sic oportebat. Data est mihi. Venit miserieordia. Ite nuntiate. Ego sum pastor bonus. Modicum iterum. Usque modo. Tamen ad laudes et ad tertiam quotidie dicitur melodia antiphonæ Sic veniet. Ad primam Data est mihi. Ad laudes in evangelio Elevatis Jésus, etc. alléluia. Responsoria dicuntur per hebdomadam sicut notata sunt. Dominica infra octavas, ad vesperas ant. AU. Pater sancte. Ad Magnificat ant. Vado (152) parare etc. alléluia. Epistolæ canonicæ per ipsas octavas leguntur. Sabbato post Ascensionem, ad vesperas capitulum Primum quidem : ad Magnificat ant. Dominus quidem, coll. Ornnipotens sempilerne Deus fac nos. Post Benedictus fit commemoratio de Ascensione, cum ant. Nisi ego, cum versic. Ascendit Deus et coll. Concédé quæsumus. Ad Crucem vadit processio cum ant. Crucifxum, et ad laudes Crucem sanctam, f. Dicite in nationibus, coll. Deus qui pro nobis. Per totas octavas non omittitur comm. de Cruce. Ad mandatum in capitulo cantatur in fine ant. O Rex gloriæ. Similiter dicitur in sequenti quinta feria ad mandatum.

De dominica in octavis. — Dominica infra octavas invit. Ail. Regem. In primo noct. ant. Ail. Nonne sic, lectiones Glorificatio Domini, resp. Eduxit dicitur, quartum respon-

sorium ambrosianum Ascendit Deus ; in secundo noct. ant. AU. Oportebcit, octavum resp. Ascendens Christus; ad cantica ant. Ail. Sic v'eniet, cantica Quis est iste, duodecimum resp. Dominus in cœlo, evang. Cum venerit Paraclitus, coll. Omnipotens. Ad laudes ant. Pater sancte, capitulum Et convescens. Ad vesperas ant. Cum venerit et coll. de dominica. Post Benedictus fit mentio de Ascensione cum ant. Cumque intuereniur, f. Ascendens Christus, coll. Concédé. Ad primam ant. AU. Data est. In capitulo legitur evang. Cum venerit. Missa matutinalis de Ascensione. Sciendum tamen est quod si festum trium lectionum evenerit ipsa die, comm. tantum fit de ipso festo ad primos vesperos et ad laudes, et missa matutinalis eritde ipso, et ilia de Ascensione remanebit. Si vero festum duodecim lectionum evenerit, omnia de festo fient, et missa matutinalis de dominica erit. Ad processionem cantatur In die Resur rectionis. Sedet Ancjelus ; ad ingressum chori Viri Galilæi ; ad tertiam ant. AU. Sic veniet et capitulum Estote prudentes, coll. Omnipotens sempiterne Deus. Major missa de dominica erit, evang. Cum venerit, cujus expositio legitur ad mensam. Ad sextam ant. AU. Venit misemcordia, capitulum Unusquisque sicut accepit, coll. Deus quinos Resurrectionis et Ascensionis ; ad nonam ant. Ail. Ite nuntiate, capitulum Si quis loquitur, coll. Deus vita fdelium. Ad vesperas ant. AU. Pater sancte, capitulum Johannes quidem, ad Magnificat ant. Sed hæc locutus sum vobis, coll. Omnipotens. Post Benedicamus fit comm. de Ascensione cum ant. Spiritus scinctus docebit vos, et coll. Concédé quæsumus.

De octava Ascensionis. — In octava Ascensionis, ad vesperas capit. et coll. sicut in die. Post vesperas vadit processio ad Crucem cum resp. et coll. de Ascensione, et ad laudes similiter. Invitât, in albis est, scilicet AU. Regem, et resp. sicut dominica infra octavas ; psalmi sicut in Ascensione ; lectiones Sacramentum dilectissimi ; evang. Ecce ego mittam; capitula et collectas sicut in die. Missa matutinalis canitur ad Crucem. Major missa est eadem quee in die Ascensionis, excepto quod prosa non canitur; evang. Ecce ego mittam; præfatio de die dicitur. Ipsa die fit mandatum quod faciendum esset sequenti sabbato.

Ordo cantus sexta feria et sabbato ante Pentecosten. — Feria sexta et sabbato post octavas Ascensionis totum est de Ascensione, nisi festum intervenerit duodecim lectionum, quæ si venerint nulla mentio fit de Ascensione sabbato. Invit. AU. [Ascendit]. Ad nocturna incipiunt dici a capite melodiæ antiphonarum quæ per totam (153) Resurrectionem cantatæ sunt, ita tamen ut ibi in sabbato ad nonam dimittantur, ibi in secunda feria post Pentecosten ad nocturnum reincipiantur, et sic tam ad nocturna quam ad horas totius hebdomadæ quæ proprias melodias non habent usque in sabbato ante Trinitatem per ordinem dicantur, et tune ad nonam finiantur. In secundo nocturno capitulum Unicuique nostrum. Coll. Deus cujus Filius in alta cœlorum. Ad laudes capit. Et convescens præcepit eis. Ad Benedictus ant. Expectate, coll. Deus qui nos Resurrectionis et Ascensionis. Ad tertiam capit. Johannes quidem, coll. Deus cujus Filius in alla. Ad sextam capit. Non estvesirumnosse,co\\.Deus vita fidelium. Ad nonam capit. Unusquisque sicut accepit, coll. [Deus qui nos Resurrectionis]. Si vero in sabbato festum trium lectionum evenerit, vesperi

de festo erunt, sicut in eollectaneo scribuntur; sin autem missa matutinalis pro defunctis erit sicut in aliis diebus.

De sabbato Pentecostes. — Sabbato Pentecostes ecclesia tota sicut in Pascha intégré et solemniter paratur, et juncis novis et virentibus sternitur. llic pronuntiatur verbum Dei in capitulo. Post capitulum locutio est in claustro. Post sextam simulatur meridiana. Intérim paratur majus altare solemniter, videlicet palliis, cruc-ibus, textis et sanctuario; et phylacteria appenduntur. Postea, pulsata scilla, surgentes vadunt ad lavatorium, et lotis manibus, pexis capitibus, pulsato majori signo, petunt ecclesiam.et oratione terminata revestiuntur omnes qui in tabula notati sunt etiam infantes, et fit officium hoc ordine.

Abbas solus vel sacerdos, si abbas non fuerit, vadit ad altare in sinistro brachio ferens librum, et nullam orationem ibi faciens sedet in cathedra. Sacrista præparavit analogium ad gradum presbyterii, super quem ponitur epistolarius in quo leguntur lectiones, juxta quem ponetur manipulus, ut qui legit lectionem habeat eum in manu sua. Lectiones istæ sine superscriptionibus et titulis leguntur. Lectio prima Tenlavit Deus A.braham, quam sequitur coll. Deus qui in Abrahæ. Post eollectam sequitur lectio secunda Scripsit Moyses ; post eam canitur a duobus in albis canticum Attende cœlum; similiter et alia canuntur; deinde coll. Deus qui nobis per prophetarum. Lectio tertia Appréhendent, canticum Vinea facta est, coll. Deus qui nos ad celebrcindum. Lectio quarta Audi Jérusalem, coll. Deus incommulabilis, canticum Sicut cervus, coll. Concédé quæsumus omnipotens Deus. Post eollectam domnus abbas vel sacerdos exit de choro et venit in vestiarium. Letania a cantore ejusque socio sicut in Pascha canitur, sed versus ille Per adventum Spiritus Sancti Paracliti bis repetitur. Finita letania pronuntiatur Accenclite, et accenduntur ante altare quinque cerei et duo super altare propter honorera sanctuarii, et pulsantur omnia signa. Archichori incipiunt Kyrie eleison. Tune vadit abbas vel sacerdos ad altare, præeuntibus cereis et thuribulo, et subdiacono tunica et diacono dalmatica indutis, et faciunt confessionem. Missa solemniter canitur. Qui cantant alléluia et tractum in albis sunt, et postquam cantaverunt vadunt cum illis qui tenent chorum. Sacerdotes qui voluerint privatim cantare licentiam accipiunt, (154) et a Kyrie eleison missam incipiunt. Caveant illi ut præfatio de die et Communicantes et Hanc igitur, quæcumque missa per octavas Pentecostes cantetur, nisi fuerit de jejunio Quatuor temporum vel de mortuis, non debent omitti. Finita missa pulsatur signum ad nonam. Archichori stant inclini in choro donec oratio terminetur. Qua terminata, faciunt ante et rétro, et exeunt de choro, et divestitis omnibus pulsatur aliud signum, et cantatur noua. Post nonam vadunt in refectorium, et fiunt ibi omnia sicut in Pascha. Ad mensam legitur expositio evangelii de eadem die.

Ad hanefestivitatem conveniunt omnes cellarum priores, sicut in festivitate Omnium Sanctorum. Quod propterea a domno abbate Jarentone primum præceptum est quia, cum in festivitate Omnium Sanctorum conveniebant, dies illi tantum occupati erant ut non possent singulorum negligentiæ discuti nec singulorum causæ audiri, et ideo jussum est ut in Pentecoste convenirent, quatenus et singulorum causæ licentius tractarentur, et unanimi concordia adventum Spiritus Sancti præstolarentur.

In sabbato sancto Pentecostcs ad vesperas duse scillæ pulsantur, deinde alia bina et bina, ad ultimum simul omnia. Septem cerei de candelabro et duo super altare accenduntur, et cetera omnia ut in Pascha celebrantur. Cereus paschalis super columnam per totam noctem, et in crastino per diem usque post completorium ’jugiter ardet. Post vesperas commemoratio fit de Cruce et ad laudes, et tamen ad Crucem vadit processio per totam hebdomadam cum resp. vel ant. de festo. Ad collationem legitursermo qui ita incipit Nos se credo, et itur in refeetorium ad caritatem. Hymnis omnium horarum additur Hinc Christe mine Paraclitus, et ultimus mutatur ita : Sit Ictus Patri cum Filio .

Page 1