LXXVI. — De Trinitate [et quid fieri debeat secunda
FERIA SUBSEQUENTl] .
Ad vesperas duæ scillæ pulsantur, deinde alia signa bina et bina, ad ultimum vero simul omnia. Septem cerei in candelabro et duo super altare accenduntur. Ant. Gloria Ubi Trinitas et aliæ quæ sequuntur dicuntur super
psalmos. Finales melodiæ per omnes antiphonas ad utrosque vesperos, et in crastino per omnes antiphonas dicuntur; psalmi et cetera omnia sicut in solemnitate Pentecostes aguntur. PostBene ncamus fit ment io de Sancto Spiritu cum ant. Pacem relinquo et coll. Deus qui hodierna et ad laudes ant. Accipite Spiritum. Postea fit comiheinoratio de sancto Benigno. Ad priores vesperas et ad laudes vadit processio ad Crucem cum versu et collecta de Trinitate, et tamen ad suffragia Sanctorum non omittitur commemoratio de Cruce nec de sancta Maria. Ilic omittitur dici alléluia in antiphonis et in responsoriis.
Dominica octavarum Pentecostes similis est per omnia quinque præcipuis festivitatibus. Ante matutinum loco scillæ omnia signa pulsantur, deinde alia bina et bina, ad ultimum vero omnia. Yiginti quinque cerei in ciborio accenduntur, très ante altare sanctæ Trinitatis. Missa matutinalis canitur ad altare sancti Blasii. Introit. Spiritus Domini; coll. Deus qui hodierna die, quam sequitur collecta de Trinitate; epist. Cum comjolercnlur ; o\\. Emitte; evang. Si quis diligit me; offert. Confirma hoc ; præfatio Qui ascendens super omnes, et Communicantes dicitur ; sed Hanc igitur non dicitur, quia octo dies neophytorum fini ti sunt; comm. Factus est. Finita missa pulsantur duo majora signa in choro et revestitis omnibus fit aqua benedicta. Ad cujus aspersionem canitur Vidi aquam. Postea. parata processione sicut in die Pentecostes et incensato altari et sanctuario, vadunt ad Sanctam Mariam cum. resp. Slhps Jesse, per claustrum vero resp. Benedicat nos Deus, resp. Benedictus Deus, et de aliis quantum opus fuerit. Ut ventum fuerit in navi ecclesiæ et cantu finito, incipitur resp. de sancto Benigno, et vadunt ad Corpus sanctum et dicitur collecta. Qua finita ad ingressum chori canitur resp. O beata Trinitas, quo finito dicit sacerdos versic. Benedicamus Patrem et cetera omnia sicut soient dici dominicis diebus. Postea canitur tertia. Hymnus Veni creator Spiritus. Ad horas diurnales canuntur antiphonæ de laudibus sine versiculo. Cantata tertia, pulsantur omnia signa, cerei omnes de candelabro (158) et duo super altare accenduntur. Missa solemniter canitur. Introit. de sancta Trinitate Benedicta sit sancta Trinitas ; duæ collectæ dicuntur, prima Omnipotens sempilerne Deus qui dedisli, secunda Deus qui hodierna die corda fidelium ; hodie non canitur responsorium, licet ibi scriptum sit, canitur tamen in aliis diebus , præfatio Quia cum Unigenito ; comm. Bénédicité Dominum. Post communionem dicuntur duæ collectæ Proficiat nobis et Domine Deus Pater omnipotens nos famulos tuos majestati, quæ sub una conclusione dicuntur. Post hoc dicitur coll. Sancti Spiritus Domine corda nostra. Finita missa pulsantur omnia signa, et divestitis omnibus cantatur sexta.
Postea vadunt in refectorium et propinatur eis largiter sicut in die sancto Pentecostes. Ad mensam legitur epistola Germani episcopi qua1. ita incipit Jerobaal primus. Ad vesperas omnia fiunt sicut in superioribus vesperis : ant. Gloria et honor et aliæ quæ sequuntur; psalmi Dixit Dominus , etc. ; capit. Benedictus Deus; resp. Deum lime; hymnus O lux beata Trinitas ; coll. Omnipotens sempilerne Deus qui paschale sacramenlum quinquaginta dierum ; post hoc fit mentio de Resurrectione cum ant. Christus resurgens, ÿ. Dicilein nalionibus, coll. Deus qui pro nobis.
Sciendum vero quia ante istam commemorationem de
Quinquagesima et de Resurrectione, non fit alia comm. de qualibet festivitate quæ in crastinum sit futura. Sed semper istapræcedit, quiaquoddam valegaudio Dominicæ Resurrectionis facimus, et, secundum quod evangelium dicit, qui eatenus sponso nobis composito nonjejunavimus, hinc jam velut eo nobis ablato ad affiictionis nostræ lamenta redimus.
Est aliud quod constitutum est apud nos ut pro fratribus et familiaribus nostris defunctis specialiter ac studiose memoria fiat post vesperas regulares. Priusquam vadat processio ad Sanctam Mariam, pulsatis omnibus signis sicut in festo Omnium Sanctorum in choro canuntur vesperi pro defunctis. Très collectes tantum dicuntur, quæ sunt Omnipotens sempilerne Deus cui nunquam sine spe miser icor dise supplicatur, propitiare animabus famulorum famularumque. Deus venue largitor. Fideliuni Deus. Quibus fini tis processio it ad Sanctam Mariam cum ant. Salve Regina, et cantatis vesperis vadunt ad ccenam in refectorium, et de collatione itur ad caritatem.
In crastino, seu feria secunda, si festum duodecim lectionum non intervenerit, revertuntur ad prostrationes super formas. A dominica octavarum Pentecostes usque ad calendas novembris, privatis diebus in quibus nulla fit festivitas, non amplius legitur quam ut sanctus prœcipit Benedictus ; una brevissima lectio memoriter ab uno infantium legitur; fiuam qui lecturus est puer versus abbatem non petit benedictionem. Alius puer cantat breve responsorium, et imposita alléluia ab eo qui lectionem legit, cantant secundum nocturnum. Quo finito sequuntur laudes. Post laudes suffragia Sanctorum.
Postea vero sequuntur laudes pro defunctis et Verbamea si tricenarius agitur ; alias non et inter preces psalmus dicitur L, ut in hyeme.
Hac hebdoinada, diebus festivitate carentibus, ad matutinas laudes in evangelium cantatur ant. Veniens Nicodemus, ad vesperas autem in evangelium ant. de Trinitate, id est, Gloria et honor, aut In Pâtre manet. Sanctns sanctus sanctus. Denedictio et claritas. Spes nostra. (159) Libéra nos. Inde post suffragia Sanctorum vadunt ad Sanctam Mariam, ut mos est, et cantant matu.tinas de ea. Sciendum quia ad matutinas pro defunctis, si prœcedenti die festum duodecim lectionum fuit, antiphonæ non dicuntur, et très solummodo collectée dicuntur : Omnipolens sempiterne Deus cui nunquam et Deus veniæ et Fideliuni. Post hæc revertuntur ad collocandum in dormitorium. Ternas orationes ante, primam flexis genibus solo tenus faciunt ; post primam psalmi VII cum letania cantantur et cetera omnia ut in hyeme.
In ista feria secunda quæ superius annotatur, missa matutinalis pro familiaribus nostris defunctis solemniter canitur ; tractus a duobus canitur.
Si imbecillitas nostra pateretur, secundum edictum Patris nostri Benedicti, dignum esset ut post octavas Pentecostes statim in omni quarta feria et sexta jejunium faceremus. Quod si non amplius, tamen agimus in prima quarta feria post ipsas octavas, videlicet in vigilia festivitatis Corporis Christi, utsaltem tantum de prædicti Patris præcepto a nobis impleatur. Ea die, post tertiam silemus ; post sextam, dormitorium ascendentes, simulamus potius meridianam quam geramus, quia mox pulsatur signum ut in ecclesiam redeamus facturi processionem. Quoties
autem pro aliqua occasione jejunamus, non mutatur illud de silentio post tertiam et de asccnsione dormitorii post sextam.