LXXVIII. — De historiis dominicalibus
Quia de ordine historiarum scribere suscepimus, congruum videtur ut de omnibus quæ certum terminum non habere videntur incipiendi, hinc designare incipiamus. Quæ sciri opus nihilominus inseramus.
Prima igitur dominica post octavas Pentecostes incipit, ut supradictum est, historia de Libro Regurn, quæ et cantatur usque ad calendas augusti cum antiphonis suis. Et sciendum quod antiphonætam de hac quam de aliis historiis dicuntur ad vesperas in evangelium. Verum illæ quæ pulchriores habentur cantantur in sabbatis. Porro illæ de evangelio dicuntur ad laudes in (161) evangelium, et ubi illæ defecerint de evangelio, dicuntur illæ de feria, ut est Benedictus. Erexit Dominas, et aliæ hujusmodi. Nec hoc ignorandum quia, cum in sabbato dicatur ant. de historia ad vesperas, in die dominica non ea de historia sed ea dicitur quæ de evangelio est. Hic incipiunt legi in refectorio Libri Regum et Paralipomenon usque ad Ivl. augusti.
Sciendum præterea quia calendæ in quibus incipienda est historia si evenerint secunda, tertia vel quarta feria, incipiet historia dominica præcedenti; si vero evenerint calendæ in quinta feria vel sexta vel sabbato, deferetur inceptio historiæ in dominica subsequenti. Hoc autem observatur si festa non impedierunt dominicas; at si dominicæ festivitatibus fuerint occupatæ differtur historia usque in secunda feria. Hæc autem dilatio fiet consilio capituli.
In calendis augusti incipit historia de Sapientia, quæ et durât usque ad calendas septembris. Hic ponuntur ad
legendum in refectorio Liber Salomonis parabolarum, Liber Ecclesiastes, Liber Sapientiæ, Liber Cantici canticorum, Liber Ecclesiastici.
In calendis septembris incipit historia de Job Si bona suscepimus. Tune omittitur dici ad vesperas Sicut ercit et dicitur ad matutinas usque ad dominicam in qua cantatur Isti sunt dies. Observari debet istud privatis duntaxat diebus et privatis sanctorum festivitatibus, excepto responsorio de brevi lectione æstatis, quia in illo nunquam dicitur Sicut erat, et ambrosiani rémanent usque in Pascha. Hic incipit legi in refectorio Liber Job, deinceps Tobias, Judith, Esther. Et est sciendum quod hæc historia Si bona et alia sequens, scilicet Pelo [Domine], debent cantari mense septembris, si fieri potest quælibct earum duabus dominicis. Ab idibus hujus mensis incipiunt fratres jejunare, juxta quod régula præcipit.
In calendis octobris incipit historia de Machabæis Adciperiat Dominus. Tune incipiunt dici hymni Primo dierum et Ælerne rerum; tune remanet meridiana. Hic incipit legi in refectorio Liber Regum. Quinto nonas octobris, seu in crastino Leodegarii incipit primeta.
In calendis novembris incipit historia de Prophetis Vidi Dominum. Prologus Ezechielis in prima lectione totus expenditur. Tune incipit dici ad completorium Christe qui lux es. Ab hac die, id est, a festo Omnium Sanctorum omittitur ■ mandatum trium pauperum, quanquam panis etvinum quotidie tribus pauperibus dentur. Tune incipiunt dici nonæ statim post prandium diebus dominicis, usque ad Purificationembeatæ Mariæ.Tunc incipiunt fieri illæ prolixæ lectiones de Prophetis, ad quas per singulas necesse est sconsam circumferre per chorum. Si evenerit festum hoc tempore trium lectionum, vel si octavæ aguntur, responsoria tantum de festo dicuntur, nam lectiones sunt de Prophetis. Quod si non fuerint octavæ, post duo (162) nocturna fit officium mortuorum ; quo finito sequuntur statim laudes pro defunctis, id est, Exultabunt Domino, et si tricenarius agitur Verbci mea dicitur. Exinde procedentes in alium chorum cantantur matutinæ de sancta Maria. Post hoc euntad necessarias naturæ. Cumque secretario horampropinquare visum fuerit, sonat signum, et omnibus in choro adunatis cantantur laudes matutinæ oratione præmissa, quæ usque dum finiatur semper signum pulsatur.
Sciendum est quod officium defunetorum fit de nocte octavis sanctorum, sicut aliis diebus feriatis ; quo finito cum laudibus et Verba mea, si tricenarius agitur, nullo intervallo facto pulsatur signum ad laudes. Postea vero cantantur matutinæ de sancta Maria. Hoc observatur per octavas sancti Benigni et sancti Martini, sicut et post octavas Nativitatis Domini et in octavis Epiphaniæ.
De Ezechiele Prophetisque duodecim debet providere præcentor ut ante dominicam primam Adventus Domini finiantur. Si in ecclesia eos non posse legi prospexerit, faciet eos vicissim tam in ecclesia quam in refectorio [legi] codent modo quo legitur Pentateuchus Moysis.