I.IX
De Purificatione.
Purificatio sanctœ Maria', ex nonnulla parte sui, similis est Epiphaniœ. Ad priores vesperas antiphonœ super psalmos Tecum principium et alia'. De fructu; resp. Poslquam impleti sunt; hymnus Quod chorus vatum ; coll. Perfice in nobis. Commemoratio de cruce omittitur ad utrosque vesperos et ad laudes. Antiphona de Magnificat et de Benedictus ter repetitur. Processio vadit ad Sanctam Mariam cum resp. Videns et coll. Erudi quœsumus. Ad laudes resp. Ilodic Maria et prœdicta collecta. Invitatorium quatuor cantant. Omnia responsoria duplicia sunt, exceptis quarto, octavo et duodecimo. quoi a tribus cantantur. Ad utrosque vesperos et ad laudes duo thuribula habentur. De una virgine ad nocturnos psalmi dicuntur ; ad cantica Populus qui ambulabat .
Processio in die fit ita. Cantata tertia, vol ante tertiam si est dominica, parata processione. (123) sicutin quinque prœcipuis festis. incipit prœcentor ant. 0 beata infanlia. et itur a<l Sanctam Mariam. Sacrista débet prœparare cereos super tapetum ante altare beatœ Mariœ et analogium portarc. Finita antiphona, dicit abbas vel sacerdos versic. Benedictus qui venit et cum salutatione coll. Erudi qusesuniu» Domine Finita collecta, fit oratio brevis, et facto sonitu a priore. surgentes signant se et faciunt ante et rétro. Post hœc benedicuntur cerei et canitur solemniter prœfatio Fons et origo lotius luminis, et benedictione compléta jacitur super eos aqua benedicta et incensantur. Post quœ incepta a prœcentore ant. Lumen ad revelalionem , quœ, per singulos cantici versus repetitur, distribuuntur cerei. Prœcentoris est dare cereos sacerdoti et diacono et his qui ornamenta processionis ferunt. Finita cum cantico prœdicta antiphona. canitur ant. Suscipiens Jesum, qua finita et cereis omnibus distributis, dicit sacerdos collectam quœ in libro continetur. Inde vadit processio perclaustrum. incipiente prœcentore ant. Ave gratin plena, quam sequitur Adorna thalamum. Kunte processione, duo majora signa pulsantur. Infirmi stant in capitulo cereos in manibus tenentes. Ad stationem in navi ecclesiœ cantatur ant. Responsum accepit. Ad ingressum chori resp. Cum inducerent. Post hœc pulsantur omnia signa, et cantatur missa solemniter.
Si in Septuagesima festivitas ipsa evenerit, diaconus et subdiaconus habent casulas allia-, et canitur tractus Nunc dimiltis ; Credo in unum Deum; offert. Diffusa est gratta, versus Sperie tua. Post oblationem hostiarum et vini factam a priore. diaconus et subdiaconus primi omnium offerunt cereos suos et post eos reliqui sicut prioratus ordo demonstrat. Ultimi omnium offerunt ii qui chorum regunt. et hoc ideo quia quamdiu alii offerunt illi provident ne turbeturcantus. Finita missa omnia signa pulsantur.
In refectorio plenariam et festivam procurationem cl « ; I >et 1 1 haltère fratres, quam débet facere dominus de Vivariis. Ad mensam legitur expositio evangelii ipsius diei, postea sermones qui sequuntur. Ab har die differtur noua usque post prandium servitorum, diebus dominicis usque ad
Ramos, et nona finita itur in refectorium ad bibendum. Ad collationem legitur sermo Exultent virgines, et itur in refectorium ad caritatem. Et est sciendum quod si ipsa festivitas evenerit dominica Septuagesimœ, vel Sexagesimœ, vel Quinquagesimœ, ipsa die celebrabitur festivitas, et officium ipsius dominica' protelabitur in secundam feriam se(|iientem.