LXXVI. — De Trimtate |et quid fieri debeat secunda
FERIA SUBSEQUENTl].
Ad vesperas dua- scilhi ■ pulsantur, deinde alia signa bina et bina, ad ultimum vero simul omnia. Septem cerei in candelabro et duo super altare accenduntur. Ant. Gloria Ubi Trinilas et alite qua- sequuntur dicuntur super
psalmos. Finales melodiœ per omnes antiphonas ad utrosque vesperos, et in crastino per oinn<;s antiphonas dicuntur; psalmi et cetera omnia sicut in solemnitate Pentecostes aguntur. Post Bene licamus fit mentio de Sancto Spiritu cum ant. Pacem relinquo et coll. Deus qui hodierna et ad laudes ant. Accipile Spirilum. Postea fit commemoratio de sancto Benigno. Ad priores vesperas et ad laudes vadit processio ad Crucem cum versu et collecta de Trinitate, et tamen ad suffragia Sanctorum non omittitur comînemoratio de Cruce nec de sancta Maria. Hic omittitur dici alléluia in antiphonis et in responsoriis.
Dominica octavarum Pentecostes similis est per omnia quinque prœcipuis festivitatibus. Ante matutinum loco scillœ omnia signa pulsantur, deinde alia bina et bina, ad ultimum vero omnia. Viginti quinque cerei in ciborio accenduntur, très ante altare sanctœ Trinitatis. Missa matutinalis canitur ad altare sancti Blasii. Introit. Spiritus Domini; coll. Deus qui hodierna die, quam sequitur collecta de Trinitate ; epist. Cum compter entur : ail. Emilie; evang. Si quis diligit me; offert. Confirma hoc ; pro'fatio Qui ascendens super omnes, et Communicantes dicitur; sed Hanc igitur non dicitur, quia octo dies neophytqrum finiti sunt; comm. Factus est. Finita missa pulsantur duo majora signa in choro et revestitis omnibus fit aqua benedicta. Ad cujus aspersionem canitur Vidi a quam. Postea parata processione sicut in die Pentecostes et incensato altari et sanctuario. vadunt ad Sanctam Mariam cum. resp. Slitys Jessc, per claustrum vero resp. Benedicat nos Deus, resp. Benedictus Deus, et de aliis quantum opus fuerit. Ut ventum fuerit in navi ecclesia1 et cantu finito, incipitur resp. de sancto Benigno, et vadunt ad Corpus sanctum et dicitur collecta. Qua finita ad ingressum chori canitur resp. 0 bealu Trinilas. quo finito dicit sacerdos versic. Benedicamus Patrem et cetera omnia sicut soient dici dominicis diebus. Postea canitur tertia. Ilymnus Venicreator Spiritus. Ad horas diurnales canuntur antiphonœ de laudibus sine versiculo. Cantata tertia. pulsantur omnia signa, cerei omnes de candelabro (158) et duo super altare accenduntur. Missa solemniter canitur. Introit. de sancta Trinitate Benedicta sit sancta Trinilas ; dua- collecta? dicuntur, prima Omnipotcns sempiteme Deus qui dedisli, secunda Deus qui hodierna die corda jidelium ; hodie non canitur responsorium, licet ibi scriptum sit. canitur tamen in aliis diebus, preefatio Quia cum Unigenito ; comm. Benedicite Dominum. Post communionem dicuntur duœ collectœ Projiciat nobis et Domine Deus Pater omnipotcns nos famulos tuos majestati, qua' sub una conclusione dicuntur. Post hoc dicitur coll. Sancti Spiritus Domine corda nostra. Finita missa pulsantur omnia signa, et divestitis omnibus cantatur sexta.
Postea vadunt in refectorium et propinatur eis largiter sicut in die sancto Pentecostes. Ad mensam legitur cpistola Germani episcopi quee ita incipit Jerobaal primus. Ad vesperas omnia fiunt sicut in superioribus vesperis : ant. Gloria et honor et aliœ qua? sequuntur: psalmi Di.rit Dominus, etc. ; capit. Benedictus Deus; resp. Dcum time; hymnus 0 lux beatn Trinilas; coll. Omnipolens sempiteme Deus qui paschale sacramentxim quinquaginta dierum ; post hoc fit mentio de Resurrectione cum ant. Cliristus resurgens, y. Dicit c in nationibus, coll. Deus qui pro nobis.
Sciendum vero quia ante istam commemorationem de
Quinquagesima et do Resurrectione, non fit alia comm. de qualibet festivitate quœ in crastinum sit futura. Sed semper istaprœcedit, quiaquoddam valegaudio Dominicœ Resurrectionis facirnus, et, secunduni (|Uod evangelium dicit, qui eatenus sponso nobis composito nonjejunavimus, hinc jam velut eo nobis ablato ad afflictionis nostrœ lamenta redimus.
Est aliud quod constitutum est apud nos ut pro fratribus et familiaribus nostris defunctis specialiter ac studiose memoria fiât post vesperas regulares. Priusquaiu vadat processio ad Sanctam Mariam, pulsatis omnibus signis sicut in festo Omnium Sanctorum in choro canuntur vesperi pro defunctis. Très collecta' tantum dicuntur, quœ sunt Omnipotens sempiterne Deus cui nunquam sine spe miser icordise supplicatur, propitiare animdbus famulorum famularumque. Dcus venue largitor. Fidelium Deus. Quibus finitis processio it ad Sanctam Mariam cum ant. Salve Regina, et cantatis vesperis vadunt ad cœnam in refectorium, et de collatione itur ad caritatem.
In crastino, seu feria secunda. si festum duodecim lectionum non intervenerit, revertuntur ad prostrationes super formas. A doniinica octavarum Pentecostes usque ad calendas novembris, privatis diebus in quibus nulla fit festivitas, non amplius legitur quam ut sanctus pr<pcipit Bcnedictus : una brevissima lectio memoriter ab uno infantium legitur; quam qui lecturus est puer versus abbatem mm petit benedictionem. Alius puer cantat brève responsorium, et imposita alléluia ab eo (jui lectionem leg't, cantant secundum nocturnum. Quo finito sequuntur laudes. Post laudes suffragia Sanctorum.
Postea vero sequuntur laudes pro defunctis et Vcrbamea si tricenauius agitur : alias non et inter procès psalmus dicitur L, ut in hyeme.
Hac hebdomada, diebus festivitate carentibus, ad matutinas laudes in evangelium cantatur ant. Veniens Nicodemus, ad vesperas autem in evangelium ant. de Trinitate, ici est. Gloria et honor, aut In Paire manet. Sanctus sanctus sanctus. Benedictio et clarilas. Spes nostra. (159) Libéra nos. Inde post suffragia Sanctorum vadunt ad Sanctam Mariam. ut mos est, et cantant matutinas de ca. Sciendum quia ad matutinas pro defunctis, si prœcedenti die festum duodecim lectionum fuit, antiphonœ non dicuntur. et très solummodo collectai dicuntur : Omnipotens sempiterne Drus cui nunquam et Deus venue et Fidelium. Post hecc revertuntur ad collocandum in dormitorium. Tcmas orationes ante primam flexis genibus solo tenus faciunt ; post primam psalmi Vil cum letania cantantur et cetera omnia ut in hyeme.
In ista feria secunda quœ superius annotatur, laissa matutitialis pro familiaribus nostris defunctis solemniter canitur; tractus a duobus canitur.
Si imbecillitas nostra pateretur, secundum edictum Patris nostri Benedicti, dignum osset ut post octavas Pentecostes statim in omni quarta feria et sexta jejunium faceremus. Quod si non amplius, tamen agimus in prima quarta ("ena posl ipsas octavas. videlicet in vigilia festivitatis Corporis Christi. ut saltem tantum de prœdicti Patris prœcepto a nobis impleatur. Ea die, post tertiam silemus; post sextam, dormitorium ascendentes, simulamus potius meridianam quam goramus, quia mox pulsatur signum ut in ecclesiam redeamus facturi processionem. Q\ioties
autem pro aliqua occasione jejunamus, non mulatur illud de silentio post tertiam et de asconsione dormitorii post sextam.