‹ Histoire de l'Église Saint-Bénigne de Dijon. Ouvrage orné de 30 planches hors texteChapitre 85 sur 138 · LXXVI1I · texte numérisé non relu

LXXVI1I

Df. historiis dominicalibus.

Quia de ordine historiaruin scribere suscepimus, congruum videtur ut de omnibus quœ certum terminum non habere videntur incipiendi, hinc designare incipiamus. Qu;e sciri opus nihilominus inseramus.

Prima igitur dominica post octavas Pentecostes incipit. ut supradictum est, historia de Libro Regum. quœ et cantatur usque ad calendas augusti cum antiphonis suis. Et sciendum quod antiphonœ tain de hac quain de aliis historiis dicuntur ad vesperas in evangelium. Verum illœ qua' pulchriores habentur cantantur in sabbatis. Porro illœ de evangelio dicuntur ad laudes in (161) evangelium. et ubi illœ defecerint de evangelio. dicuntur illœ de feria. ut est Benedictus. Erexit Dominus, et aliœ hujusmodi. Xec lioc ignorandum quia, cum in sabbato dicatur ant. de historia ad vesperas, in die dominica non ea de historia sed ea dicitur quœ de evangelio est. I lie. incipiunt legi in refectorio Libri Regum et Paralipomenon usque ad Kl. augusti.

Sciendum prœterea quia calendœ in qùibus incipienda est historia si evenerint secunda, tertia vel quarta feria. incipiet historia dominica prœcedenti; si vero evenerint calendœ in quinta feria vel sexta vel sabbato. deferctur inceptio historiœ in dominica subsequenti. Hoc autem observatur si festa non impedierunt dominicas; at si dominicœ festivitatibus fuerint occupatœ differtur historia usque in secunda feria. Ilœc autem dilatio fiet consilio capituli.

In calendis augusti incipit historia de Sapientia, quœ et durât usque ad calendas septembris. Hic ponuntur ad

legendum in refectorio Liber Salonionis parabolarum. Liber Ecclesiastes, Liber Sapientiœ, Liber Cantici cantil'orum, Liber Ecclesiastici.

In calendis septembris incipit historia de Job Si bona suscepimus. 'l'une omittitur dici ad vesperas Sicut erat et dicitur ad matutinas usque ad dominicam in qua cantatur Isti sunt dies. Observari débet istud privatis duntaxat diebus et privatis sanctorum festivitatibus, excepto responsoriode brevi lectione œstatis, quia in illo nunquam dicitur Sicut erat, et ambrosiani rémanent usque in Pascha. Hic incipit legi in refectorio Liber Job, deinceps Tobias. Judith, Ksther. Et est sciendum quod hœc historia Si bona ut alia sequens. sciliect Peto [Domine], debent cantari mense septembris, si fieri potest quœlibet earum duabus dominicis. Ab idibus hujus mensis incipiunt fratres jejunare. juxta quod régula prœcipit.

In calendis octobris incipit historia de Machabœis Adaperiat Dominus. 'l'une incipiunt dici hymni Primo dierum et yEterne rerum; tune remanet ineridiana. Hic incipit legi in refectorio Liber Regum. Quinto nonas octobris, seu in crastino Leodegarii incipit primeta.

In calendis novembris incipit historia de Prophetis Vidi Dominum. Prologus Ezechielis in prima lectione totus expenditur. 'l'une incipit dici ad completorium Christe qui lux es. Ab hac die. jd est. a festo Omnium Sanctorum omittitur mandatum trium pauperum, quanquam panis et vinum quotidie tribus pauperibus dentur. Tune incipiunt dici nonœ statim post prandium diebus dominicis. usque ad Purificationem beatœ Mariœ.Tunc incipiunt fieri illœ prolixœ lectiones de Prophetis, ad quas per singulasnecesseest sconsam circumferre per chorum. Si evenerit festum hoc tempore trium lectionum. vel si octavœ aguntur. responsoria tantum de festo dicuntur. nam lectiones sunt de Prophetis. Quod si non fuerint octavœ. post duo (162) nocturna fit officium mortuorum: quo finito sequuntur statim laudes pro defunctis, id est. Exultabunt Domino, et si tricenarius agitur Vcrba mea dicitur. Exinde proeedentes in alium chorum cantantur matutinœ de sancta Maria. Post hoc euntad necessarias naturœ. Cumque secretario horampropinquare visum fuerit, sonat signum, et omnibus in choro adunatis cantantur laudes matutinœ oratione prœmissa. quœ usque dum finiatur semper signum pulsatur.

Sciendum est quod officium defunctorum fit de nocte octavis sanctorum. sicut aliis diebus feriatis ; quo finito cum laudibus et Verba mea, si tricenarius agitur. nullo intervallo facto pulsatur signum ad laudes. Postea vero cantantur matutinœ de sancta Maria. Hoc observatur per octavas sancti Benigni et sancti Martini, sicut et post octavas Nativitatis Domini et in octavis Epiphaniœ.

De Ezechiele Prophetisque duodecim débet providere prœcentor ut ante dominicain primam Adventus Domini finiantur. Si in ecclesia eos non posse legi prospexerit. faciet eos vicissim tam in ecclesia quam in refectorio [legi] eodem modo quo legitur Pentateuchus Moysis.

Page 1