‹ Histoire de l'Église Saint-Bénigne de Dijon. Ouvrage orné de 30 planches hors texteChapitre 87 sur 138 · LXXX. — De FESTIVITATIBUS POST OCTAVAS · texte numérisé non relu

LXXX. — De FESTIVITATIBUS POST OCTAVAS

Pe.ntecostes.

De festivitatibus trium lectionum quse post octavas Pentecostes eveniunt hoc modo fit. Très lectiones cum tribus responsoriis habent, et ipsœ lectiones de aliquo sermone vel homilia sunt excerptœ, quœ ad hoc maxime competerc videntur : quanquam non ita fiât paschalibus diebus vel post calendas novembris, in quibus etsi tria responsoria cantantur de sanctis, tamen lectiones sunt de eo libro qui tune temporis est legendus. Propter festivitatem trium lectionum ad nocturna nec hymnus, nec antiphonre, nec psalmi feriales mutantur. Invitatorium, capitula, versus, collecta' de festivitate sunt dicenda. Ad matutinas laudes autem omnia mutantur, et singuli psalmi [habent] antiphonas suas de festivitate. sicut et reliquœ hora' usque ad officiuni missœ. Cum officio missa* festivitatis memoria ex toto clauditur etfinitur. At in ipsa vigilia capitulum et deinceps cetera ad vesperas sunt de festivitate.

Sed si evenerit ut sanctorum hujusmodi in aliqua dominica vel in aliqua festivitate duodecim lectionum memoria sit agenda, in sabbato vel in vigilia post vesperas regulares

dicitur ant. y. et coll. de illis. Ad nocturna quatuor, extremœ lectiones, cum canticis et evangelio, fiunt de ipsis, et postea pleniter piantur laudes et in die missa matutinalis, nisi in ca dominica historia incipiatur, ut in dominicis Adventus et Septuagcsima\ vel si in festivitate duodecim lectionum contigit quœ festivitas fiât in cappis vel in albis. Tune enim post matutinas sicut post vesperas memoria tantum fit cum ant. y. et coll. et semper in die missa matutinali, nisi pro fratre qui in monasterio ipsa die sepeliendus sit romaneat. Quod si contigerit, post primam collectam majoris missa* collecta dicetur de ipsa trium lectionum festivitate.

Eodem modo in hebdomada paschali et Pentecostes. et in octavas Assumptionis beatœ Maria' et in octavis sancti Benigni, si contigerit festivitas trium lectionum, non fit nisi comniemoratio ad vesperas et matutinas, et collecta ad minorem vel ad majorem missam. Sciendum quoque quod in privatis diebus qua'cumque de sanctis collecta dicta fuerit ad vesperas, nec ad matutinas, nec ad tertiam, nec ad majorem missam mutatur.

(164) LXXXI. — Dr: sanctorum festivitatibus per

Page 1