‹ Histoire de la conquete de l'Angleterre par les NormandsChapitre 219 sur 233 · TEXTE ORIGINAL · texte numérisé non relu

TEXTE ORIGINAL

Talis... mihi videret (rex), vita hominum praesens in terris, ad comparationem ejus quod nobis incertum est temporis, quale cum te résidente ad cœnam cum ducibus ac ministris tuis

tempore brumali, accenso quidem foco (in medio), et calido aiïecto cœnaculo, furentibus autem foris per omnia turbinibus hyemalium pluviarum vel nivium; adveniens unus passerum domum citissime pervolaverit, qui cum per unum ostium ingrediens, mox per aliud exierit, ipso quidem tempore quo intus est, liyemis tempestate non tangitur : sed tamen minimo spatio serenitatis ad momentum excurso, mox de hyeme in liyemen regrediens tuis oculis elabitur. Ita hsec vita hominum ad modicum apparet : quid autem sequatur quidve praecesserit prorsus ignoramus. Unde si ha3c nova doctrina certius aliquid attulerit merito sequenda esse videtur.

Page 1