IV. Sciatis quià vult vobis hoc observare secundùm quod
468 APPENDICE m° IV.
vobis in Vermeriâ conccssit , et sîcut scriptis et verbis anteà mandaverat, et quiequid ampliùs juste et rationabiliter postulare vultis. Pariler et de expectatione, secundùm quod cum fidelibus suis invenerit quod Dei voluntati et ejus fideliumque suorum honori non fit indignum, propter Deum et nutrimentum Domni •t genitoris sui ac illius , et servitium illi à vobis impensum, hoc vobis adsentire non contradicit.
V. Mandat vobis ut memores sitjs Dei et vestrae Christianitatis et nutrhnenti genitoris ejus et sui et debitae fidelitatis et regni supervenientis periculi , studeatis vos fidèles sanctae mal ris Ecclesiae et sui unanimes fîeri , et omnipotentis Dei voluntatem ac illius fidelitatem communemque salutem simùi cura ipso fideliter explere ad resistendum inimicis et Christiani norainis persecutoribus.