PETRUS RICART
Pharmacoporum Decanus,
Jacet hic.
Medici, Botanici, Pharmacopsei
Ejus obitum lugent.
Medicis enim fîdelis minister fuit;
Inter Botanicos excelluit;
Pharmacopaeis meritissime praefuit.
At tu viator piis ejus manibus bene apprecare.
Obiit xxn Aug-usti mdclvu.
Dilecta vero conjux Judoca du Thoit,
XXVII Ju. MDCLXin.
Non parum laboravit in confectione Pharmacopeœ Lillensis.
[Page 4o4-) — Robertus Farvagques, Insulensis, Medicus Expertissimus, reg"i catholico a Consiliis, ex una ex honestioribus familia natus, vir probus, etsi oculo orbatus, mente intégra, varias Europse Academias, in quibus florebat ac vig-ebat tune medicinœ disciplina, lustravit, in quà mag'nos progressus efïecit, cui semper ardentiore studio se dédit : nam, cum Patavii Medici ejus Academias cadaver cujusdam miseri patibulo plexi, a Senatu, ut arte anatomiae dissecarent, impetrassent, ipse vero (ibi tune Medicinae operam dabat) illud intra cubiculum suum recludi jubet, forte ut in tuto essel, in
crastinum anatomiae cum soclls experimentiim capturus, intérim sedato animo quieti se tradit ; at quodam strepitu inexpectato excitatus, videt, quem habebat pro mortuo. se movere; cito ex strato exi]it, ad eum appropinquat quem videt adhucanimam ducere; ipsiim primo ita omni sedulitate atque studio fovent, ut tandem eadem arte sanant, quem ejusdem artis dilaniare statuerant. In Patriam redux, ibi primum Medicinam practicavit, fuitque unus ex iis, qui non parum laboraverunt in confectione Pharmacopece Lillensis ad instantiam amplissimi Senatus Insulensis. Requisitus ex hac Metropoli Gallo Flandriee ad primariam Ducatus Brabantise transiit, in quâ Aulse ac Reg-ius medicus renunciatur, foris et intus famâ non vulg'ari, ac de Medicina bene meritus, ejusque par fuit existimationi virtus. Obiit Bruxellis anno 1689.
Scripsit inter alia ;
Disquisitionem Medicam : num pilulae dejectoriee cum cœnà recte exliibeantur. Patavii, 1687. 4".
Medicinam Pharmaceuticam .
Epistolam ad Med. Parisiensem.
{Page 4o5 .) — Robertus Franciscus Doulcet, Insulensis, Joannis Baptistae quondam expertissimi medici et Joannae Lienart filius, in Medicina licentiatus, quam in sua Patriâ, nec cum minori famâ praticavit ; vir fuit multae eruditionis et mémorise clarus. Obiit anno 17 17, 7 octobris, sepultus in ecclesiâ monasterii Laudensis prope Insulas.
Scripsit absque nomine et typis :
Epistolam circa usum incisionis venae datam Kalendis maii 1692. Gallice, 8°.
Defensionem Epistolse unius Medici circa usum incisionis venae datam I Aug-usti 1692. Gallice.
Suam responsionem ad responsionem ejusdem permisit imprimi Tornaci 25 septembris 1692.
Vu, Bon à imprimer: ' Vu :
Le Président, de la thèse, , Le Directeur de L'École,