‹ Histoire de la ville de Saint-Omer et de ses institutions jusqu'au XIVe siècleChapitre 305 sur 369 · Appensione. (Copie des Ârcli. du Nord · texte numérisé non relu

Appensione. (Copie des Ârcli. du Nord

Sans date, V. 1165*.

Les habitants de Bourbourg sont exempts de torUieu à Saint-Omer; tovie contestation à ce sujet sera jugée par les échevins de Saint-0me7\

Sciant univers! tam présentes quam iuturi quod burgenses de Broburch apud Sanctum Âudomarum nullum debent theloneum nisi solum denarium quem de navi eorum debent, cum villam exeunt et ibi aliquid emunt vel vendant et de lectis plumatis et de animalibus vivis. Si forte aliqua querela inter nos emerserit, judicio scabinorum Sancti Audomari determinetur et sic liberi ab omni theloneo erunt ; hoc ideo scriptum commisimus et sigillis tam Milonis episcopi Tervanensis quam tocius capituli Âudomarensis et Pétri Audomarensis prepositi, fllii comitis Theoderici Flandrensis et fratris comitis Pliîlippi conflrmari fecimus ne posteros lateret quia pro preterite rei senio accedit multociens oblivio. Istud siquidem, si quis invidus vel pacis inimicus^ quod absit, infringere vel divertere laboraverit, anathema sit. Factum est hoc coram his testibus : Milone Dei paciencia Morinorum episcopo, Petro Dei gracia Audomarensium preposito, Johanne decano canonicorum, Petro Tervanensi, Davidi, Radulfo âlio castellani Broburgensis, Rogero de Waveri*, Gunfrido, magistro Guidone, item Gunfrido, Davidi minore, Gerardo fratre Rogeri, Thoma, Stephano, fratribus, Willebno Divite, et ceteris pluribus tam clericis quam laicis, et ut aliorum nomina breviter comprehendam, tocius capituli parte saniori et laicis tam majoribus quam scabinis: Lamberto fllio Gerberti, Willelmo de Glus, Willelmo Vulpe, Eustachio Lusco, Willelmo Vaca, Thoma fllio Aluvardi, Philippo fllio Huberti, Henfrido Canevach, Wascedino.

CYROGRAPHUM DEDI.

(Orig. scel. Arch. du chap, de Saint-Omery II c 5041. Impr. Warnkoenig, Flandr. stoaU., t. Il, 2* part., pr., p. 123, avec Ja fausse date de tl83.)

1. Treize des témoins de cette charte se retrouvent dans les deux chartes suivantes de 1166, auxquelles celle-ci est certainement antérieure.'

Page 1