Quarna, o
837. Pannus integer venditus et per se extra portatus débet in exitum i) d.; si pannus incisus faerit, nisi j d. débet.
838. Qui enim pannum ad se vel ad alium vestiendum emerit débet inde quando extra portatur j d.
839. Qui etiam pennam emerit vestiendam cujuscumque manière! fuerit, sive varia sive alterius modi, débet in exitum j d.
840. Qui plaustrum panis adduxerit et vendiderit, débet inde j d., vel denariatam panis.
841 . Tantum debetur de biga ferrata ; de non ferrata nisi o. debetur.
842. Similis est institutio si in curru vel in biga frumentum vel avena adducatur.
843. Si autem contingat quod pistor foraneus far vel frumentum adducat ut ipsemet panes inde conficiat quos in mundinis vendat, nil inde débet sed dabit denarios liminares.
844. Marcenarius qui in mundinis stabulum habet de quo quod portât ad coUum suspensum quando novissime exit, débet o.
845. Quicumque hospicia conducunt et in eis merces habent vénales debent denarios liminares : illi de Flandria, ij d. de extra Flandriam, iiij d.