N» II
Défense anx hôteliers du Bonlaa de vendre du fHÛn et du vin aux voyageurs
et aux étrangers.
Nos, Martinus, Dei gratia rex Aragonum, etc. Sollicito more regio certa commoda subditonim , illas eis libenter concedimiis gratias quas eorum udlitatibus cognoscimus opportunas. Cuni igitur pro parte vestri, fidelium nostrorum consulam et proboruui homînum loci de Volono , sistentis in comitatu Rossilionis , fiierit nobîs hiimiliter supplicatum quod iis , pro utilitate et bono reipublics, universitatis et singulonim ejusdem loci antiquitus perprsedecessores nostros illustres eidem universitati concessum extitisset statutum ac privîlegium înfîra scriptum, quia tamen in sui forma invenire minime potuistis , quamvis ipsum perquisivistis diligenter, ipsum exprimi, assueta regia benignitate, de novo concedere dignaremur; vestris supplicationibus in bac parte benignius inclinati , tenore prsesentis cartae nofttrae cunctis temporibus valitur», statuimus et ordinamus, ac etiam vobis et universitati loci memorati concedimus in perpetuum quod nuUus hostellarius ejusdem loci possit, audeatvel présumât de cetero, in praefato loco etejus terminis, vendere seu vendi facere aliquo modo panem , vinum aut racemos in grosso ad faciendum videlicet vinum pro revendendo ibidem , nec etiam carnes salsas itinerantibus vel transeuntibus per ipsum locum de Volono et ejus terminisac in eosdem venientibus, seu quibusvis aliis personis, tam extraneis quam privatis, nisi dumtaxat illis qui ea in grosso emere voluerint, non tamen pro revendendo seu revendi faciendo in minuto, in loco et terminis supradictis , etc. (Arch, eccles.)