VEN. FR. EPISC. PAPIENSI GBEGORIDS PP. XVI. W
inibi descriptio sit cum re conferatur, ut pateat utrum omnia conveniant, quae in instrumento habentur. Si intacta urna reperietur, amotis sigillis recludatur, et saltem coram duobus medicae artis peritis S. Augustini ulna amoveatur, qui eam sedulo describant. Tandem ipsa urna rursus occludatur, et Episcopi sigillis rite obsignetur : extractum vero os, quod Algerino Episcopo dandum est decenti theca loretur, quam etiam firmcnt sigilli Episcopi Papiensis. Quibus peractis urna, quae continet S. Doctoris corpus in argenteam capsam reponatur, et haec sub Ara. Quae omnia Cancellarii Litteris consignentur, qui publicum bac de re conficiat instrumentum, et alteri adnectat, quod mox innuimus. In reliquis autem R.*”' Episcopi Papiensis suppléant religio, pielas, et solertia, quibus plurimum in Domino conbdimus. « Andréas Maria Frattini Sacri Consistorii Advocatus, et Sanctae Fidei Promotor, » Haec concedimus atque indulgemus, praecipimus et mandamus non obstantibus commemoratis BenedictiXIlIDecessorisNostri Apostolicis Litteris, aliisque quibusiibet aliorum etiam Praedecessorum Nostrorum interdictis ceterisque omnibus in contrarium facientibus quibuscumque. Datum Romae apud S. Mariam Majorem sub Annulo Piscatoris die Vlli Mensis Julii Anno MDCCCXLII. Pontificatus Nostri Anno Duodecimo.
A. GARD. LAMBRUSCHIM.