AD MISSAM
Introitus. Gaudeamus omnes in Domino, dicm festum célébrantes sub honore beati Firmini Martyris, de cujus passione gaudcnt Angeli et coUaudant Filium Dei. Ps. (32). Exultate justi in Domino : rectos decet coUaudatio. y. Gloria, etc.
Oratio. Deus, qui es Sanctorum tuorum. Ut supra.
Lectio Epistolœ beati Pauli Apostoli ad
Thessalonicenses. /. Thess. 2.
Fratres : Ipsi scitis introitum nostrum ad vos, quia non inanis fuit : sed ante passi et contumoliis afTecti, sicut scitis,
in Philippis, fiduciam habuimus in Deo nostro, loqui ad vos Evangeliumpeiin multa sollicitudine. Exhortatio enim nostra non de errore, nequo de immunditia, nequc in dolo; sed sîcut probati sumus a Deo , ut credcretur nobis Evangelium : ita loquimiir, non quasi hominibus placentcs, sed Deo, qui probat corda nostra. Nequc enim aliquando fuimus in sermone adulationis, sicut Bcitis : neque in occasione avaritiœ , Dcus testis est : nec qua^rentes ab hominibus gloriam, neque a vobis, neque ab aliis. Cum possenius vobis oneri esse, ut Christi Apostoli : sed facti sumus parvuli in medio vestrum, tanquam si nutrix foveat filios suos. Ita desiderantes vos, cupide volebamus tradere vobis non solum Evangelium Dei, sed etiam animas nostras : quoniam charissimi nobis facti estis. Memores enim estis, fratres, laboris nostri et fatigationis : nocte ac die opérantes ne quem vestrum gravaremus, procdicavimus in vobis Evangelium Dei. Vos testes estis, et Deus, quam sancte, et juste, et sine querela. vobis qui credidistis, fuimus : sicut scitis, qualiter unumquemque vestrum, sicut pater filios suos, deprecantes vos, et consolantes, testificati sumus ut ambularetis digne Deo, qui vocavit vos in suum regnum, et gloriam. Ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione : quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei, accepistis illud , non ut verbum hominum , sed sicut est vere, verbum Dei, qui operatur in vobis qui credidistis.
Graduale. Toh. 14. Audite, filiî, patrem vestrum : servi te Dominp in veritate, et inquirite ut faciatis quœ placita sunt illi (/. Cor. 4). f. Ut filios meos charissimos moneo • nam in Christo Jesu per Evangelium ego vos genui.
AUcluia, alléluia, j^. Firma fide roboratus, ampla messe decoratus. clara palma laureatus, est Firminus sublimatus in gloria. Alléluia.
•f SeqiHintia sancti Evangelii secundum Marcum (16, 15).
In illo tempore : Dixit Jésus disci-
pulis suis : Euntes in mundum univcrsum, prœdicate Evangelium omni creaturœ. (olui crediderit et baptlzatus fuerit, salvus erit: qui vero non crediderit, condemnabitur. Signa autem cos qui crediderint, ha»c sequentur : In nomine meo dscmonia ejicicnt, linguis loquentur novis, serpentes tollent, et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit :
Super opgros manus imponent, et bene habebunt. Credo.
O/fer/orÎMm. PAi7. 17.Si immoler supra sacrificium et obsequium fidei vestrae, gaudeo, et congratuler omnibus vobis :
idipsum autem et vos gaudcte, et congratulamini mihi.
Sécréta. Oblationem famulorum tuorum quam tibi, omnipotens Deus, suppliciter deferimus, in honorera beat!
Firmini Martyris tui atque Pontificis, suscipe propitius ; ut, qui semetipsum obtulit hostiam laudis in odorem suavitatis, nobis impetrct ut uniri mereamur Domino nostro Jesu Christo Filio tuo. Qui tecum'vivit, etc.
Prefatio. Vere dignum et justura est, ffiquum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere. Domine sancte, Pater omnipotens, seteme Deus; qui nos secundum misericordiam tuam magnam de tenebris ad lucem vocare dignatus es, et de potestate satanic ereptos, in filios adoptionis assumere. Tua enim, Domine, misericordia, tua gratia, verbum fidei in nobis , Pontificis et Martyris tui Firmini labore seminatuin est, et sanguine fœcundatum. Nunc ergo, Pater sancte, confirma hoc quod operatus es in nobis, et gregem istum , quem Filio tuo donasti, conserva tuœ virtutis auxilio : ut sanctificatum in veritate, perfectum in unitate, consummare digneris in gloria : Per eurodem Christum Dominum nostruro; per quem Majestatem tuara treraentes adorant Angeli, et omnes Spirituum cœlestium chori, socia cxultatione concélébrant.
Cum quibus et nostras voces ut adniitti jubeas deprecamur , supplici confessione dicentes. '
Communia. II. Pelr. 2. Vobis ho-
nor crcdentibus : vos genus clectum, gens sancta, populus acquisitionis, ut virtutcs annuntictis ejus qui de tenebris vos vocavit in admirabilc lumen suum.
Postcommunio Deus, qui beatum Firminum Martyrem tuum atque Pontificem evangelics proedicationis gratia decorasti : prsesta nobis, quiesumus; ut quos cœlestibus ejus doctrinis instruerc dignatus es, salutari hujus sacramenti perceptione, gloriîe quoquc ipsius consortes efficias. Per Dominum.
AD II VESrERAS.
Ant. 1. Gratia data est mihi in vobis : Evangelii factus sum minister secundum operationem virtutis Dei. (Ephes. 8).
2. Non enim subterfugi quominus annuntiarem onmc consiliuin Dei vobis.
(Act, 20).
3. Excipientes verbum cum gaudio Spiritus sancti ; conversi estis ad Deum a simulacris servire Deo vivo et vero.
(/. Thess, 1).
4. Testis mihi est Deus quomodo cupiam omnes vos in visceribus Jesu Christi ; et hoc oro, ut charitas vestra magis ac magis abundet. [Vhilip. 1).
5. Et nunc commendo vos Deo, et verbo gratin? ipsius, qui potensost npdificare, et dare haereditatem in sanctificatis omnibus. (Act 20).
Capiiulum ut in LauJ.
Ilymnus.
Urbem> parentes, se quoque Jeserit Firminas, ut quo non sine Spiritus Cœlestis afflatu vocatur, Approperet generosus exul.
Andes, Agennae, Bellovaci, moras Christi nequibunt nectere miiiti ; Hue tendit ardens, nec cruentos Mille timet moriturua enses.
Audire vocem jam vidcor tuam, Facundo praeco ! Dum loqueris, fîdes Victrix in altum pectus intrat, Et vitium procul ire cogit.
Uinc te ijranni perdere cogitant; Sed non relinquis praspositui gregem :
Paetoris est veri^ luporum Dente prius rabido secari.
Clam colla tortor Martjris amputai, Labemque magno ponere nomioi Pracgestit; ai fusocruore Majus erit venions in œvum.
Sit summa Patri, summaque Filio; Utrique compar sit tibi, Spiritus, Laus, qui coronasti supremos, Pontificis meriti labores. Amen.
j^. Respice de cœlo, Domine, i^. Et visita vineam istam. IP*. 79).
Ad Magnif, Ant, Ut filios meos charissimos moneo ; nam in Christo Jesu per Evangelium ego vos genui; rogo ergo vos, imitatores mei estote, sicut et ego Christi , alléluia, (l. Cor. 4).
Comviem, sequentis.
Die II Octobris.