‹ Histoire de Saint Firmin, martyr, premier évêque d'Amiens, patron de la Navarre et des diocèses d'Amiens et de PampeluneChapitre 91 sur 125 · DU JOUR DE LA FÊTE DE SAINT FIRMIN LE MARTYR · texte numérisé non relu

DU JOUR DE LA FÊTE DE SAINT FIRMIN LE MARTYR

Dans UD Broviaire d^Amiens du XIV* siècle, provenant de Sainl-Florent de Roye.

Lectio I. Temporibus priscis erat in tores, nomine et opère Firmus. Cui erat urbe Pampilona vir primus inter sena- uxor moribus similis Eugenia nomine

1 Dans le Bréviaire manuscrit, venant de Saint-Florent de Roye, il y a ici indiqué: Benedicamus.

Qui cum ad fanum Jovis adorandum procédèrent, sacerdos christianus nomine Honestus illuc veniens.execranda ydola proclamavit.

Leciio II. Cui Firminus ait : Si dii nostri, ut asseris, demonia sunt ; qucm deum colendum nobis inducis 1 Cui Honestus ait • Factorem celi et terre ; Nani ut dicit propheta : Omnes dii gentium demonia, Dominus autem celos fecit.

Lectio iij. Quod audiens Firmus senator, ad Faustinum etFortunatum ait:

Quid contra hec dicemus 1 Cui Fortunatus dixit : Audiamus euro adhuc ut ex sua ratione eum convincamus. Firmus convertens ad Honestum dixit : Cujus re • ligionis es ut Deos nostros contempnas.

Lectio quarta. Cui Honestus : Si vis scire quis sum vel ex quo ortus ; dicam tibi : Ego ex pâtre Eroelio, et matre Honesta in urbe Nemausana ortus sum.

De secta respondeo : Christianus sum presbiter, Saturnini episcopi discipulus et in baptismo fîlius.

Lectio V. Eruditus litteris liberalibus et divinis scripturis quod apud eum repperi doceo. Quoniam unus Deus est Pater et Filius et Spiritus sanctus in tribus personis. Quod sine Spiritus sancti inspiratione nemo comprehendit.

Lectio VI. Confitemur non esse Deum

extra unum , qui est trinus et unus, quem abnegare las non est. Nam dii quos gentilitas excoluit simulacra muta et surda sunt. Deus autem omnipotens Jésus Christus unigenitus Dei patris filius ante secula ex archano divinitatis genitus in seculo de Maria virgine natus.

Lectio VII. Hoc admirans Firmus dixit : Si Saturninus cujus audivimus famam et virtutes quas in nomine Christi comparabatur , bas nobis sententias asseruisset, huic mentis aciem vertissemus. Cui Honestus dixit : Si vultis veritatem agnoscere Saturninus in promptu est. Qui septima die Pampilonam venit.

Lectio fin. Ubi verbum predicationis obtulit per triduum et xl millia hominum ab errore ydolorum ad Dominum Jesum Christum revocavit et baptizavit. Quod videntes Firmus, Faustinus et Fortunatus cognoverunt veritatem et ydola reliquerunt.

Lectio nona. Dictus autem Firmus ex Eugenia uxore sua genuit Firroinum, Faustum et Eusebiam. Firminum tradidit Honesto presbytero, christiana disciplina imbuendum, qui cum esset xvij annorum, litteris et doctrina christiana profecit. Quem Honestus senio confectus dirigebat ut populum jam Deo devotum confirmaret.

Page 1