EPISCOPI ET MARTYR
Duplex.
Omnia dicunlur de Conimuni uniai Uartyris, praeter ca que hic sunt propria.
Oratio. Deus qui per fidei praRconium ,
et passionis agonem beatum Firniinum
Episcopum et Martyrem iinmortalitatis
laurea coronasti : concède propitius ,
\ii cujus celebramur triumphum, asse-
c^uamur et praemium. Per Dominum.
Lectiones primi Noctumi de Scriptura ^yccurrenie .
IN II NOCTCRINO.
Lectio ly. Firminus Pompelone no- ^ilibus parentibus Firmo, et Eugenia Tiatus, una cum illis a beato Saturnino ^piscopo Tolosano baptisatus est, a quo "«t Honesto Presbytero, ut Christiana ^eligione imbueretur, traditus, tantum in ea profecit, ut regiones circumquaque Evangelicis documentis , et vitaî sanctitate illustraret. Episcopus Pompelonensis creatus, terrenis facultatibus in pauperes erogatis, ad munus apostolicum se accingens , cum intelligeret per universam Galliam inferri soîvam Cbristianis persecutionem, Pompelone dlscedens, multas Galliarum urbes perlustravit, atque ab idolorum cultu innumeram rouUitudinem Aggenensium, et Andegavensium ad Christi fidem convertit ; Domino ejus doctrinam miraculis confirmante.
A. Honestum fecit.
heciio V. Inde Bellovacum petens, cura pro extirpanda Idololatrise superstitione plurimum laboraret, a Valerio Praeside comprehen8us,et flagellisusque ad necem ceesus, in carcerem conjectus
est.Sergio autem Valerij successori reservatus. eo loco inediam, et squalorem diu patienter tulit : sed vi a populo liberatus, in ea Civitate diutius prrcdicavit. Ecclesiam in honorem Protomartyris Stephani, aliasque nonnullas construxit. Inde Ambianum perrexit, ubi quadraginta diorum spatio, multis editis miraculis, tria hominum millia ad Christi fidem convertit , sacroque Baptismate abluit. Porro Sebastianus, et Longinus Prœsides, cum certo scirent Firmini praedicatione multas suœ provinciae urbes, Idolis contemptis, Christum colère, Treveris Ambianum, quam celeiTime advenerunt : et Firminum graviter objurgatum, quod contra Imperialia edicta novam Religioncm induceret, in carcerem detrudunt. At populi seditionem veriti, intempestœ noctis silentio, eum capite plecti jusserunt, septimo kalendas Octobris.
^. Desiderium animœ.
Lectio VI. Ejus corpus Faustinianus Senator, qui ab ipso Firmino fuerat lavacro Baptisinatis rcgeneratus , clam sepelivit : quod ibi latuit usque ad Theodoricum Regem, quo tempore Salvius venerabilis Ambianensium Antistesassiduis precibus a Deo impetravit (ingenti super sepulchri locum lumine radiante, et ex eodem suavissimo odore ad vicina usque oppida fragrante), Sancti Martyris reliquias sibi revelari. In quarum translatione elementa etiam ipsa visa sunt ei obsequium pra^stitisse. Nam Idibus Januarij cum hiems csset horrida, subito omnes regionis arbores, floribu8,et foliis virentibus vestitœ, prata liliis, ac rosis plena omnibus arridebant. Denique multi œgroti, et infirmi ob mérita sancti firmini illa die integram sanitatem recupcrarunt.
^. Stola jucunditatis.
IN III NOCTURNO.
Lectio sancti Evangelii secundum
Joannem .
Lectio Vu. Cap. 12. In illo tempore dixit Jcsus discipulis suis: Amen, amen dico vobis.nisi granum frumenti cadens in tenam.mortuum fuerit,ipsumsolum manet. Et reliqua.
Homilia sancti Augustini Episcopi. Tractatus 51, in Joannem, sub médium.
Ipse Dominus Jésus erat granum mortificandum et muUiplicandum : Mortificandum infidelitate Judseorum, muUiplicandum fidelitate populorum. Jam vero exhortans ad passionis suae sectanda vestigia. Qui amat, inquit, animam suam, perdet cam. Quod duobus modis intcUigi potest. Qui amat, perdet ; id est, si amas, perdes. Si cupis vitam tenere in Christo, noli mortem timere pro Christo. Item alio modo :
Qui amat animam suam, perdet eam, noli amare ne perdas : noli amare in hac vita ne perdas in alterna vita.
^. Corona aurea super.
Lectio VIII. Hoc autem quod postenus dixi, magis habere videtur Evangelicus sensus. Scquitur cnim : Et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam œternam custodit eam. Ergo , quod supra dictum est : Qui amat, subintelligitur in hoc mundo, ipse utique perdet : Qui autem odit, utique in hoc mundo, in vitam œternam ipse custodit eam. Magna et mira sententia^ quem
ad modum sit hominis in animam suam amor ut pereat, odium ne pereat. Si malc amaveris tune odisti ; si bene oderis, tune amasti. Felices, qui oderunt custodieudo, ne perdant amande.
^.. Hic est, vere Martyr.
Lectio IX. Sed vide ne tibi subrepat, ut te ipsum velis interimere, sic intelligendo, quod debcs odisse in hoc mundo animam tuam. Hinc enim quidam maligni atque perversi homines,et in seipsis crudeliores et sceleratiores homicidas, âammis se douant, aquis se pncfocant, praecipitio se colUdunt, et pereunt. Hoc Christus non docuit : immo etiam diabolo praecipitium suggerenti : Redi rétro Satanas. scriptum est •• Non tentabis Dominum Deum tuum.
Petro autem dixit, signiflcans qua morte clarificaturus erat Deum : Cum esses junior, cingebas te, etambulabas que volebas : cum autem senueris. alter te cinget et feret, quo tu non vis. Ubi satis expressit, non a seipso, sed ab alio debere occidi, qui vestigia sequitur Christ .
Te Deum laudamus.
Vespera de seq. cum comm. praced.
Cet Ofllce est le même pour lo diocèse de Pampeluno, seulement b féio y e^t du rit daabie d«
Iiremière claisse avec Octave. Nous trouvon<« d-ios 08 rensei(;ni mcnif que nuusa adressés lier TÉvéque de Psimpeluno l'iadi cation des Leçons pour le juur de rOclave :
Pro die Octava. In 1 Noct. Leci. de Script. In secundo, Sermo S. Joannis Chrysost. In tertio, Homilia S, Joann.
Chrysost. 66. in Joan.
Dans le Propre du diocèse de Pampelune, approuvé par le Souverain-Pontife
VII Julii.